PROVERBS
Chapter 22
Prov | VulgCont | 22:1 | Melius est nomen bonum, quam divitiæ multæ: super argentum et aurum, gratia bona. | |
Prov | VulgCont | 22:3 | Callidus vidit malum, et abscondit se: innocens pertransiit, et afflictus est damno. | |
Prov | VulgCont | 22:6 | Proverbium est: Adolescens iuxta viam suam, etiam cum senuerit, non recedet ab ea. | |
Prov | VulgCont | 22:9 | Qui pronus est ad misericordiam, benedicetur: de panibus enim suis dedit pauperi. Victoriam et honorem acquiret qui dat munera: animam autem aufert accipientium. | |
Prov | VulgCont | 22:11 | Qui diligit cordis munditiam, propter gratiam labiorum suorum habebit amicum regem. | |
Prov | VulgCont | 22:16 | Qui calumniatur pauperem, ut augeat divitias suas, dabit ipse ditiori, et egebit. | |
Prov | VulgCont | 22:17 | Inclina aurem tuam, et audi verba sapientium: appone autem cor ad doctrinam meam. | |
Prov | VulgCont | 22:18 | Quæ pulchra erit tibi, cum servaveris eam in ventre tuo, et redundabit in labiis tuis, | |
Prov | VulgCont | 22:21 | ut ostenderem tibi firmitatem, et eloquia veritatis, respondere ex his illis, qui miserunt te. | |
Prov | VulgCont | 22:23 | quia iudicabit Dominus causam eius, et configet eos, qui confixerunt animam eius. | |
Prov | VulgCont | 22:26 | Noli esse cum his, qui defigunt manus suas, et qui vades se offerunt pro debitis: | |
Prov | VulgCont | 22:27 | si enim non habes unde restituas, quid causæ est ut tollat operimentum de cubili tuo? | |