Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
PSALMS
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 143
Psal Vulgate 143:1  David adversus Goliad benedictus Dominus Deus meus qui docet manus meas ad proelium digitos meos ad bellum David benedictus Dominus fortis meus qui docet manus meas ad proelium digitos meos ad bellum
Psal Vulgate 143:2  misericordia mea et refugium meum susceptor meus et liberator meus protector meus et in eo speravi qui subdis populum meum sub me misericordia mea et fortitudo mea auxiliator meus et salvator meus scutum meum et in ipso speravi qui subiecit populos mihi
Psal Vulgate 143:3  Domine quid est homo quia innotuisti ei aut filius hominis quia reputas eum Domine quid est homo quia cognoscis eum filius hominis quia conputas eum
Psal Vulgate 143:4  homo vanitati similis factus est dies eius sicut umbra praetereunt homo vanitati adsimilatus est dies eius quasi umbra pertransiens
Psal Vulgate 143:5  Domine inclina caelos tuos et descende tange montes et fumigabunt Domine inclina caelos tuos et descende tange montes et fumigabunt
Psal Vulgate 143:6  fulgora coruscationem et dissipabis eos emitte sagittas tuas et conturbabis eos mica fulmine et dissipa eos mitte sagittam tuam et interfice illos
Psal Vulgate 143:7  emitte manum tuam de alto eripe me et libera me de aquis multis de manu filiorum alienorum extende manum tuam de excelso libera me et erue me de aquis multis de manu filiorum alienorum
Psal Vulgate 143:8  quorum os locutum est vanitatem et dextera eorum dextera iniquitatis quorum os locutum est vanitatem et dextera eorum dextera mendacii
Psal Vulgate 143:9  Deus canticum novum cantabo tibi in psalterio decacordo psallam tibi Deus canticum novum cantabo tibi in psalterio decacordo psallam tibi
Psal Vulgate 143:10  qui das salutem regibus qui redimit David servum suum de gladio maligno qui dat salutem regibus qui eruit David servum suum de gladio pessimo
Psal Vulgate 143:11  eripe me et eripe me de manu filiorum alienigenarum quorum os locutum est vanitatem et dextera eorum dextera iniquitatis libera me et erue me de manu filiorum alienorum quorum os locutum est vanitatem et dextera eorum dextera mendacii
Psal Vulgate 143:12  quorum filii sicut novella plantationis in iuventute sua filiae eorum conpositae circumornatae ut similitudo templi ut sint filii nostri quasi plantatio crescens in adulescentia sua filiae nostrae quasi anguli ornati ad similitudinem templi
Psal Vulgate 143:13  promptuaria eorum plena eructantia ex hoc in illud oves eorum fetosae abundantes in egressibus suis promptuaria nostra plena et supereffundentia ex hoc in illud pecora nostra in milibus et innumerabilia in conpitis nostris
Psal Vulgate 143:14  boves eorum crassi non est ruina maceriae neque transitus neque clamor in plateis eorum tauri nostri pingues non est interruptio et non est egressus et non est ululatus in plateis nostris
Psal Vulgate 143:15  beatum dixerunt populum cui haec sunt beatus populus cuius Dominus Deus eius beatus populus cuius talia sunt beatus populus cuius Dominus Deus suus