ROMANS
Chapter 9
Roma | VulgSist | 9:1 | Veritatem dico in Christo Iesu, non mentior: testimonium mihi perhibente conscientia mea in Spiritu sancto: | |
Roma | VulgSist | 9:3 | Optabam enim ego ipse anathema esse a Christo pro fratribus meis, qui sunt cognati mei secundum carnem, | |
Roma | VulgSist | 9:4 | qui sunt Israelitae, quorum adoptio est filiorum, et gloria, et testamentum, et legislatio, et obsequium, et promissa: | |
Roma | VulgSist | 9:5 | quorum patres, ex quibus est Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen. | |
Roma | VulgSist | 9:6 | Non autem quod exciderit verbum Dei. Non enim omnes qui ex Israel sunt, ii sunt Israelitae: | |
Roma | VulgSist | 9:8 | id est, non qui filii carnis, hi filii Dei: sed qui filii sunt promissionis, aestimantur in semine. | |
Roma | VulgSist | 9:9 | Promissionis enim verbum hoc est: Secundum hoc tempus veniam: et erit Sarae filius. | |
Roma | VulgSist | 9:10 | Non solum autem illa: sed et Rebecca ex uno concubitu habens, Isaac patris nostri. | |
Roma | VulgSist | 9:11 | Cum enim nondum nati fuissent, aut aliquid boni egissent, aut mali, (ut secundum electionem propositum Dei maneret) | |
Roma | VulgSist | 9:15 | Moysi enim dicit: Miserebor cuius misereor: et misericordiam praestabo cuius miserebor. | |
Roma | VulgSist | 9:17 | Dicit enim Scriptura Pharaoni: Quia in hoc ipsum excitavi te, ut ostendam in te virtutem meam: et ut annuncietur nomen meum in universa terra. | |
Roma | VulgSist | 9:20 | O homo, tu quis es, qui respondeas Deo? Numquid dicit figmentum ei, qui se finxit: Quid me fecisti sic? | |
Roma | VulgSist | 9:21 | An non habet potestatem figulus luti ex eadem massa facere aliud quidem vas in honorem, aliud vero in contumeliam? | |
Roma | VulgSist | 9:22 | Quod si Deus volens ostendere iram, et notum facere potentiam suam, sustinuit in multa patientia vasa irae, aptata in interitum, | |
Roma | VulgSist | 9:23 | ut ostenderet divitias gloriae suae in vasa misericordiae, quae praeparavit in gloriam. | |
Roma | VulgSist | 9:25 | sicut in Osee dicit: Vocabo non plebem meam, plebem meam: et non dilectam, dilectam: et non misericordiam consecutam, misericordiam consecutam. | |
Roma | VulgSist | 9:26 | Et erit: in loco, ubi dictum est eis: Non plebs mea vos: ibi vocabuntur filii Dei vivi. | |
Roma | VulgSist | 9:27 | Isaias autem clamat pro Israel: Si fuerit numerus filiorum Israel tamquam arena maris, reliquiae salvae fient. | |
Roma | VulgSist | 9:28 | Verbum enim consummans, et abbrevians in aequitate: quia verbum breviatum faciet Dominus super terram: | |
Roma | VulgSist | 9:29 | et sicut praedixit Isaias: Nisi Dominus sabaoth reliquisset nobis semen, sicut Sodoma facti essemus, et sicut Gomorrha similes fuissemus. | |
Roma | VulgSist | 9:30 | Quid ergo dicemus? Quod gentes, quae non sectabantur iustitiam, apprehenderunt iustitiam: iustitiam autem, quae ex fide est. | |
Roma | VulgSist | 9:32 | Quare? Quia non ex fide, sed quasi ex operibus: offenderunt enim in lapidem offensionis, | |