Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
SIRACH
Prev Up Next
Chapter 36
Sira VulgCont 36:1  Miserere nostri Deus omnium, et respice nos, et ostende nobis lucem miserationum tuarum:
Sira VulgCont 36:2  et immitte timorem tuum super Gentes, quæ non exquisierunt te, ut cognoscant quia non est Deus nisi tu, et enarrent magnalia tua.
Sira VulgCont 36:3  Alleva manum tuam super gentes alienas, ut videant potentiam tuam.
Sira VulgCont 36:4  Sicut enim in conspectu eorum sanctificatus es in nobis, sic in conspectu nostro magnificaberis in eis,
Sira VulgCont 36:5  ut cognoscant te, sicut et nos cognovimus quoniam non est Deus præter te Domine.
Sira VulgCont 36:10  Festina tempus, et memento finis, ut enarrent mirabilia tua.
Sira VulgCont 36:11  In ira flammæ devoretur qui salvatur: et qui pessimant plebem tuam, inveniant perditionem.
Sira VulgCont 36:12  Contere caput principum inimicorum, dicentium: Non est alius præter nos.
Sira VulgCont 36:13  Congrega omnes tribus Iacob: ut cognoscant quia non est Deus nisi tu, et enarrent magnalia tua: et hereditabis eos, sicut ab initio.
Sira VulgCont 36:14  Miserere plebi tuæ, super quam invocatum est nomen tuum: et Israel, quem coæquasti primogenito tuo.
Sira VulgCont 36:15  Miserere civitati sanctificationis tuæ Ierusalem, civitati requiei tuæ.
Sira VulgCont 36:16  Reple Sion inenarrabilibus verbis tuis, et gloria tua populum tuum.
Sira VulgCont 36:17  Da testimonium his, qui ab initio creaturæ tuæ sunt, et suscita prædicationes, quas locuti sunt in nomine tuo prophetæ priores.
Sira VulgCont 36:18  Da mercedem sustinentibus te, ut prophetæ tui fideles inveniantur: et exaudi orationes servorum tuorum
Sira VulgCont 36:19  secundum benedictionem Aaron de populo tuo, et dirige nos in viam iustitiæ, et sciant omnes qui habitant terram, quia tu es Deus conspector sæculorum.
Sira VulgCont 36:20  Omnem escam manducabit venter, et est cibus cibo melior.
Sira VulgCont 36:21  Fauces contingunt cibum feræ, et cor sensatum verba mendacia.
Sira VulgCont 36:22  Cor pravum dabit tristitiam, et homo peritus resistet illi.
Sira VulgCont 36:23  Omnem masculum excipiet mulier: et est filia melior filia.
Sira VulgCont 36:24  Species mulieris exhilarat faciem viri sui, et super omnem concupiscentiam hominis superducit desiderium.
Sira VulgCont 36:25  Si est lingua curationis, est et mitigationis et misericordiæ: non est vir illius secundum filios hominum.
Sira VulgCont 36:26  Qui possidet mulierem bonam, inchoat possessionem: adiutorium secundum illum est, et columna ut requies.
Sira VulgCont 36:27  Ubi non est sepes, diripietur possessio: et ubi non est mulier, ingemiscit egens.
Sira VulgCont 36:28  Quis credit ei, qui non habet nidum, et deflectens ubicumque obscuraverit, quasi succinctus latro exiliens de civitate in civitatem?