Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
WISDOM
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 6
Wisd VulgCont 6:1  Melior est sapientia quam vires: et vir prudens quam fortis.
Wisd VulgCont 6:2  Audite ergo reges, et intelligite, discite iudices finium terræ.
Wisd VulgCont 6:3  Præbete aures vos, qui continetis multitudines, et placetis vobis in turbis nationum:
Wisd VulgCont 6:4  quoniam data est a Domino potestas vobis, et virtus ab Altissimo, qui interrogabit opera vestra, et cogitationes scrutabitur:
Wisd VulgCont 6:5  quoniam cum essetis ministri regni illius, non recte iudicastis nec custodistis legem iustitiæ, neque secundum voluntatem Dei ambulastis.
Wisd VulgCont 6:6  Horrende et cito aparebit vobis: quoniam iudicium durissimum his, qui præsunt, fiet.
Wisd VulgCont 6:7  Exiguo enim conceditur misericordia: potentes autem potenter tormenta patientur.
Wisd VulgCont 6:8  Non enim subtrahet personam cuiusquam Deus, nec verebitur magnitudinem cuiusquam: quoniam pusillum et magnum ipse fecit, et æqualiter cura est illi de omnibus.
Wisd VulgCont 6:10  Ad vos ergo reges sunt hi sermones mei, ut discatis sapientiam, et non excidatis.
Wisd VulgCont 6:11  Qui enim custodierint iusta iuste, iustificabuntur: et qui didicerint ista, invenient quid respondeant.
Wisd VulgCont 6:12  Concupiscite ergo sermones meos, diligite illos, et habebitis disciplinam.
Wisd VulgCont 6:13  Clara est, et quæ numquam marcescit sapientia, et facile videtur ab his qui diligunt eam, et invenitur ab his qui quærunt illam.
Wisd VulgCont 6:14  Præoccupat qui se concupiscunt, ut illis se prior ostendat.
Wisd VulgCont 6:15  Qui de luce vigilaverit ad illam, non laborabit: assidentem enim illam foribus suis inveniet.
Wisd VulgCont 6:16  Cogitare ergo de illa sensus est consummatus: et qui vigilaverit propter illam, cito securus erit.
Wisd VulgCont 6:17  Quoniam dignos se ipsa circuit quærens, et in viis ostendit se illis hilariter, et in omni providentia occurrit illis.
Wisd VulgCont 6:18  Initium enim illius verissima est disciplinæ concupiscentia.
Wisd VulgCont 6:19  Cura ergo disciplinæ, dilectio est: et dilectio, custodia legum illius est: custoditio autem legum, consummatio incorruptionis est:
Wisd VulgCont 6:21  Concupiscentia itaque sapientiæ deducit ad regnum perpetuum.
Wisd VulgCont 6:22  Si ergo delectamini sedibus, et sceptris o reges populi, diligite sapientiam, ut in perpetuum regnetis.
Wisd VulgCont 6:23  Diligite lumen sapientiæ omnes qui præestis populis.
Wisd VulgCont 6:24  Quid est autem sapientia, et quemadmodum facta sit referam: et non abscondam a vobis sacramenta Dei, sed ab initio nativitatis investigabo, et ponam in lucem scientiam illius, et non præteribo veritatem:
Wisd VulgCont 6:25  neque cum invidia tabescente iter habebo: quoniam talis homo non erit particeps sapientiæ.
Wisd VulgCont 6:26  Multitudo autem sapientium sanitas est orbis terrarum: et rex sapiens stabilimentum populi est.
Wisd VulgCont 6:27  Ergo accipite disciplinam per sermones meos, et proderit vobis.