Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
ACTS
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 26
Acts VulgSist 26:1  Agrippa vero ad Paulum ait: Permittitur tibi loqui pro temetipso. Tunc Paulus extenta manu coepit rationem reddere.
Acts VulgSist 26:2  De omnibus, quibus accusor a Iudaeis, rex Agrippa, aestimo me beatum apud te, cum sim defensurus me hodie,
Acts VulgSist 26:3  maxime te sciente omnia, et quae apud Iudaeos sunt consuetudines, et quaestiones: propter quod obsecro patienter me audias.
Acts VulgSist 26:4  Et quidem vitam meam a iuventute, quae ab initio fuit in gente mea in Ierosolymis, noverunt omnes Iudaei:
Acts VulgSist 26:5  praescientes me ab initio (si velint testimonium perhibere) quoniam secundum certissimam sectam nostrae religionis vixi Pharisaeus.
Acts VulgSist 26:6  Et nunc in spe, quae ad patres nostros repromissionis facta est a Deo, sto iudicio subiectus:
Acts VulgSist 26:7  in quam duodecim tribus nostrae nocte ac die deservientes, sperant devenire. De qua spe accusor a Iudaeis, rex.
Acts VulgSist 26:8  Quid incredibile iudicatur apud vos, si Deus mortuos suscitat?
Acts VulgSist 26:9  Et ego quidem existimaveram, me adversus nomen Iesu Nazareni debere multa contraria agere.
Acts VulgSist 26:10  quod et feci Ierosolymis, et multos sanctorum ego in carceribus inclusi, a principibus sacerdotum potestate accepta: et cum occiderentur, detuli sententiam.
Acts VulgSist 26:11  Et per omnes synagogas frequenter puniens eos, compellebam blasphemare: et amplius insaniens in eos, persequebar usque in exteras civitates.
Acts VulgSist 26:12  In quibus dum irem Damascum cum potestate, et permissu principum sacerdotum,
Acts VulgSist 26:13  die media in via, vidi, rex, de caelo supra splendorem solis circumfulsisse me lumen, et eos, qui mecum simul erant.
Acts VulgSist 26:14  Omnesque nos cum decidissemus in terram, audivi vocem loquentem mihi Hebraica lingua: Saule, Saule, quid me persequeris? durum est tibi contra stimulum calcitrare.
Acts VulgSist 26:15  Ego autem dixi: Quis es Domine? Dominus autem dixit: Ego sum Iesus, quem tu persequeris.
Acts VulgSist 26:16  Sed exurge, et sta super pedes tuos: ad hoc enim apparui tibi, ut constituam te ministrum, et testem eorum, quae vidisti, et eorum, quibus apparebo tibi,
Acts VulgSist 26:17  eripiens te de populis, et gentibus, in quas nunc ego mitto te,
Acts VulgSist 26:18  aperire oculos eorum, ut convertantur a tenebris ad lucem, et de potestate satanae ad Deum, ut accipiant remissionem peccatorum, et sortem inter sanctos per fidem, quae est in me.
Acts VulgSist 26:19  Unde rex Agrippa, non fui incredulus caelesti visioni:
Acts VulgSist 26:20  sed his, qui sunt Damasci primum, et Ierosolymis, et in omnem regionem Iudaeae, et Gentibus annunciabam, ut poenitentiam agerent, et converterentur ad Deum, digna poenitentiae opera facientes.
Acts VulgSist 26:21  Hac ex causa me Iudaei, cum essem in templo, comprehensum tentabant interficere.
Acts VulgSist 26:22  Auxilio autem adiutus Dei usque in hodiernum diem sto, testificans minori, atque maiori, nihil extra dicens quam ea, quae Prophetae locuti sunt futura esse, et Moyses,
Acts VulgSist 26:23  si passibilis Christus, si primus ex resurrectione mortuorum, lumen annunciaturus est populo, et Gentibus.
Acts VulgSist 26:24  Haec loquente eo, et rationem reddente, Festus magna voce dixit: Insanis Paule: multae te litterae ad insaniam convertunt.
Acts VulgSist 26:25  Et Paulus: Non insanio (inquit) optime Feste, sed veritatis, et sobrietatis verba loquor.
Acts VulgSist 26:26  Scit enim de his rex, ad quem et constanter loquor: latere enim eum nihil horum arbitror. Neque enim in angulo quidquam horum gestum est.
Acts VulgSist 26:28  Agrippa autem ad Paulum: In modico suades me Christianum fieri.
Acts VulgSist 26:29  Et Paulus: Opto apud Deum, et in modico, et in magno, non tantum te, sed etiam omnes, qui audiunt, hodie fieri tales, qualis et ego sum, exceptis vinculis his.
Acts VulgSist 26:30  Et exurrexit rex, et praeses, et Bernice, et qui assidebant eis.
Acts VulgSist 26:31  Et cum secessissent, loquebantur ad invicem, dicentes: Quia nihil morte, aut vinculis dignum quid fecit homo iste.
Acts VulgSist 26:32  Agrippa autem Festo dixit: Dimitti poterat homo hic, si non appellasset Caesarem.