EXODUS
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
Chapter 21
Exod | VulgCont | 21:2 | Si emeris servum Hebræum, sex annis serviet tibi: in septimo egredietur liber gratis. | |
Exod | VulgCont | 21:3 | Cum quali veste intraverit, cum tali exeat: si habens uxorem, et uxor egredietur simul. | |
Exod | VulgCont | 21:4 | Sin autem dominus dederit illi uxorem, et pepererit filios et filias: mulier et liberi eius erunt domini sui, ipse vero exibit cum vestitu suo. | |
Exod | VulgCont | 21:5 | Quod si dixerit servus: Diligo dominum meum et uxorem ac liberos, non egrediar liber: | |
Exod | VulgCont | 21:6 | offeret eum dominus diis, et applicabitur ad ostium et postes, perforabitque aurem eius subula: et erit ei servus in sæculum. | |
Exod | VulgCont | 21:7 | Si quis vendiderit filiam suam in famulam, non egredietur sicut ancillæ exire consueverunt. | |
Exod | VulgCont | 21:8 | Si displicuerit oculis domini sui cui tradita fuerat, dimittet eam: populo autem alieno vendendi non habebit potestatem, si spreverit eam. | |
Exod | VulgCont | 21:10 | Quod si alteram ei acceperit, providebit puellæ nuptias, et vestimenta, et pretium pudicitiæ non negabit. | |
Exod | VulgCont | 21:13 | Qui autem non est insidiatus, sed Deus illum tradidit in manus eius: constituam tibi locum in quem fugere debeat. | |
Exod | VulgCont | 21:14 | Si quis per industriam occiderit proximum suum, et per insidias: ab altari meo evelles eum, ut moriatur. | |
Exod | VulgCont | 21:18 | Si rixati fuerint viri, et percusserit alter proximum suum lapide vel pugno, et ille mortuus non fuerit, sed iacuerit in lectulo: | |
Exod | VulgCont | 21:19 | si surrexerit, et ambulaverit foris super baculum suum, innocens erit qui percusserit, ita tamen ut operas eius, et impensas in medicos restituat. | |
Exod | VulgCont | 21:20 | Qui percusserit servum suum, vel ancillam virga, et mortui fuerint in manibus eius, criminis reus erit. | |
Exod | VulgCont | 21:21 | Sin autem uno die vel duobus supervixerit, non subiacebit pœnæ, quia pecunia illius est. | |
Exod | VulgCont | 21:22 | Si rixati fuerint viri, et percusserit quis mulierem prægnantem, et abortivum quidem fecerit, sed ipsa vixerit: subiacebit damno quantum maritus mulieris expetierit, et arbitri iudicaverint. | |
Exod | VulgCont | 21:26 | Si percusserit quispiam oculum servi sui aut ancillæ, et luscos eos fecerit, dimittet eos liberos pro oculo quem eruit. | |
Exod | VulgCont | 21:27 | Dentem quoque si excusserit servo vel ancillæ suæ, similiter dimittet eos liberos. | |
Exod | VulgCont | 21:28 | Si bos cornu percusserit virum aut mulierem, et mortui fuerint, lapidibus obruetur: et non comedentur carnes eius, dominus quoque bovis innocens erit. | |
Exod | VulgCont | 21:29 | Quod si bos cornupeta fuerit ab heri et nudiustertius, et contestati sunt dominum eius, nec recluserit eum, occideritque virum aut mulierem: et bos lapidibus obruetur, et dominum eius occident. | |
Exod | VulgCont | 21:30 | Quod si pretium fuerit ei impositum, dabit pro anima sua quidquid fuerit postulatus. | |
Exod | VulgCont | 21:32 | Si servum, ancillamque invaserit, triginta siclos argenti domino dabit, bos vero lapidibus opprimetur. | |
Exod | VulgCont | 21:33 | Si quis aperuerit cisternam, et foderit, et non operuerit eam, cecideritque bos aut asinus in eam, | |
Exod | VulgCont | 21:34 | reddet dominus cisternæ pretium iumentorum: quod autem mortuum est, ipsius erit. | |
Exod | VulgCont | 21:35 | Si bos alienus bovem alterius vulneraverit, et ille mortuus fuerit: vendent bovem vivum, et divident pretium, cadaver autem mortui inter se dispertient. | |