Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
I KINGS
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 1
I Ki VulgHetz 1:1  Et rex David senuerat, habebatque ætatis plurimos dies: cumque operiretur vestibus, non calefiebat.
I Ki VulgHetz 1:2  Dixerunt ergo ei servi sui: Quæramus domino nostro regi adolescentulam virginem, et stet coram rege, et foveat eum, dormiatque in sinu suo, et calefaciat dominum nostrum regem.
I Ki VulgHetz 1:3  Quæsierunt igitur adolescentulam speciosam in omnibus finibus Israel, et invenerunt Abisag Sunamitidem, et adduxerunt eam ad regem.
I Ki VulgHetz 1:4  Erat autem puella pulchra nimis, dormiebatque cum rege, et ministrabat ei, rex vero non cognovit eam.
I Ki VulgHetz 1:5  Adonias autem filius Haggith elevabatur, dicens: Ego regnabo. Fecitque sibi currus et equites, et quinquaginta viros, qui currerent ante eum.
I Ki VulgHetz 1:6  Nec corripuit eum pater suus aliquando, dicens: Quare hoc fecisti? Erat autem et ipse pulcher valde, secundus natu post Absalom.
I Ki VulgHetz 1:7  Et sermo ei cum Ioab filio Sarviæ, et cum Abiathar sacerdote, qui adiuvabant partes Adoniæ.
I Ki VulgHetz 1:8  Sadoc vero sacerdos, et Banaias filius Ioiadæ, et Nathan propheta, et Semei et Rei, et robur exercitus David non erat cum Adonia.
I Ki VulgHetz 1:9  Immolatis ergo Adonias arietibus et vitulis, et universis pinguibus iuxta Lapidem zoheleth, qui erat vicinus Fonti rogel, vocavit universos fratres suos filios regis, et omnes viros Iuda servos regis.
I Ki VulgHetz 1:10  Nathan autem prophetam, et Banaiam, et robustos quosque, et Salomonem fratrem suum non vocavit.
I Ki VulgHetz 1:11  Dixit itaque Nathan ad Bethsabee matrem Salomonis: Num audisti, quod regnaverit Adonias filius Haggith, et dominus noster David hoc ignorat?
I Ki VulgHetz 1:12  Nunc ergo veni, accipe consilium a me, et salva animam tuam, filiique tui Salomonis.
I Ki VulgHetz 1:13  Vade, et ingredere ad regem David, et dic ei: Nonne tu domine mi rex iurasti mihi ancillæ tuæ, dicens: Salomon filius tuus regnabit post me, et ipse sedebit in solio meo? quare ergo regnat Adonias?
I Ki VulgHetz 1:14  Et adhuc ibi te loquente cum rege, ego veniam post te, et complebo sermones tuos.
I Ki VulgHetz 1:15  Ingressa est itaque Bethsabee ad regem in cubiculum: rex autem senuerat nimis, et Abisag Sunamitis ministrabat ei.
I Ki VulgHetz 1:16  inclinavit se Bethsabee, et adoravit regem. Ad quam rex, Quid tibi, inquit, vis?
I Ki VulgHetz 1:17  Quæ respondens, ait: Domine mi, tu iurasti per Dominum Deum tuum ancillæ tuæ, Salomon filius tuus regnabit post me, et ipse sedebit in solio meo.
I Ki VulgHetz 1:18  Et ecce nunc Adonias regnat, te, domine mi rex, ignorante.
I Ki VulgHetz 1:19  Mactavit boves, et pinguia quæque, et arietes plurimos, et vocavit omnes filios regis, Abiathar quoque sacerdotem, et Ioab principem militiæ: Salomonem autem servum tuum non vocavit.
I Ki VulgHetz 1:20  Verumtamen domine mi rex, in te oculi respiciunt totius Israel, ut indices eis, quis sedere debeat in solio tuo domine mi rex post te.
I Ki VulgHetz 1:21  Eritque cum dormierit dominus meus rex cum patribus suis, erimus ego et filius meus Salomon peccatores.
I Ki VulgHetz 1:22  Adhuc illa loquente cum rege, Nathan propheta venit.
I Ki VulgHetz 1:23  Et nunciaverunt regi, dicentes: Adest Nathan propheta. Cumque introisset in conspectu regis, et adorasset eum pronus in terram,
I Ki VulgHetz 1:24  dixit Nathan: Domine mi rex, tu dixisti: Adonias regnet post me, et ipse sedeat super thronum meum?
I Ki VulgHetz 1:25  Quia descendit hodie, et immolavit boves, et pinguia, et arietes plurimos, et vocavit universos filios regis et principes exercitus, Abiathar quoque sacerdotem: illisque vescentibus, et bibentibus coram eo, et dicentibus: Vivat rex Adonias:
I Ki VulgHetz 1:26  Me servum tuum, et Sadoc sacerdotem, et Banaiam filium Ioiadæ, et Salomonem famulum tuum non vocavit.
I Ki VulgHetz 1:27  Numquid a domino meo rege exivit hoc verbum, et mihi non indicasti servo tuo quis sessurus esset super thronum domini mei regis post eum?
I Ki VulgHetz 1:28  Et respondit rex David, dicens: Vocate ad me Bethsabee. Quæ cum fuisset ingressa coram rege, et stetisset ante eum,
I Ki VulgHetz 1:29  iuravit rex, et ait: Vivit Dominus, qui eruit animam meam de omni angustia,
I Ki VulgHetz 1:30  quia sicut iuravi tibi per Dominum Deum Israel, dicens: Salomon filius tuus regnabit post me, et ipse sedebit super solium meum pro me: sic faciam hodie.
I Ki VulgHetz 1:31  Summissoque Bethsabee in terram vultu, adoravit regem, dicens: Vivat dominus meus David in æternum.
I Ki VulgHetz 1:32  Dixit quoque rex David: Vocate mihi Sadoc sacerdotem, et Nathan prophetam, et Banaiam filium Ioiadæ. Qui cum ingressi fuissent coram rege,
I Ki VulgHetz 1:33  dixit ad eos: Tollite vobiscum servos domini vestri, et imponite Salomonem filium meum super mulam meam: et ducite eum in Gihon.
I Ki VulgHetz 1:34  et ungat eum ibi Sadoc sacerdos, et Nathan propheta in regem super Israel: et canetis buccina, atque dicetis: Vivat rex Salomon.
I Ki VulgHetz 1:35  Et ascendetis post eum, et veniet, et sedebit super solium meum, et ipse regnabit pro me: illique præcipiam ut sit dux super Israel, et super Iudam.
I Ki VulgHetz 1:36  Et respondit Banaias filius Ioiadæ, regi, dicens: Amen: sic loquatur Dominus Deus domini mei regis.
I Ki VulgHetz 1:37  Quomodo fuit Dominus cum domino meo rege, sic sit cum Salomone, et sublimius faciat solium eius a solio domini mei regis David.
I Ki VulgHetz 1:38  Descendit ergo Sadoc sacerdos, et Nathan propheta, et Banaias filius Ioiadæ, et Cerethi, et Phelethi: et imposuerunt Salomonem super mulam regis David, et adduxerunt eum in Gihon.
I Ki VulgHetz 1:39  Sumpsitque Sadoc sacerdos cornu olei de tabernaculo, et unxit Salomonem: et cecinerunt buccina, et dixit omnis populus: Vivat rex Salomon.
I Ki VulgHetz 1:40  Et ascendit universa multitudo post eum, et populus canentium tibiis, et lætantium gaudio magno, et insonuit terra a clamore eorum.
I Ki VulgHetz 1:41  Audivit autem Adonias, et omnes, qui invitati fuerant ab eo, iamque convivium finitum erat: sed et Ioab, audita voce tubæ, ait: Quid sibi vult clamor civitatis tumultuantis?
I Ki VulgHetz 1:42  Adhuc illo loquente, Ionathas filius Abiathar sacerdotis venit: cui dixit Adonias: Ingredere, quia vir fortis es, et bona nuncians.
I Ki VulgHetz 1:43  Responditque Ionathas Adoniæ: Nequaquam: Dominus enim noster rex David regem constituit Salomonem:
I Ki VulgHetz 1:44  misitque cum eo Sadoc sacerdotem, et Nathan prophetam, et Banaiam filium Ioiadæ, et Cerethi, et Phelethi, et imposuerunt eum super mulam regis.
I Ki VulgHetz 1:45  Unxeruntque eum Sadoc sacerdos, et Nathan propheta regem in Gihon: et ascenderunt inde lætantes, et insonuit civitas: hæc est vox, quam audistis.
I Ki VulgHetz 1:47  Et ingressi servi regis benedixerunt domino nostro regi David, dicentes: Amplificet Deus nomen Salomonis super nomen tuum, et magnificet thronus eius super thronum tuum. Et adoravit rex in lectulo suo:
I Ki VulgHetz 1:48  et locutus est: Benedictus Dominus Deus Israel, qui dedit hodie sedentem in solio meo, videntibus oculis meis.
I Ki VulgHetz 1:49  Territi sunt ergo, et surrexerunt omnes, qui invitati fuerant ab Adonia, et ivit unusquisque in viam suam.
I Ki VulgHetz 1:50  Adonias autem timens Salomonem, surrexit, et abiit, tenuitque cornu altaris.
I Ki VulgHetz 1:51  Et nunciaverunt Salomoni, dicentes: Ecce Adonias timens regem Salomonem, tenuit cornu altaris, dicens: Iuret mihi rex Salomon hodie, quod non interficiat servum suum gladio.
I Ki VulgHetz 1:52  Dixitque Salomon: Si fuerit vir bonus, non cadet ne unus quidem capillus eius in terram: sin autem malum inventum fuerit in eo, morietur.
I Ki VulgHetz 1:53  Misit ergo rex Salomon, et eduxit eum ab altari: et ingressus adoravit regem Salomonem: dixitque ei Salomon: Vade in domum tuam.