Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
II MACCABEES
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 6
II M VulgHetz 6:1  Sed non post multum temporis misit rex senem quemdam Antiochenum, qui compelleret Iudæos ut se transferrent a patriis, et Dei legibus:
II M VulgHetz 6:2  contaminare etiam quod in Ierosolymis erat templum, et cognominare Iovis Olympii: et in Garizim, prout erant hi, qui locum inhabitabant, Iovis hospitalis.
II M VulgHetz 6:3  Pessima autem et universis gravis erat malorum incursio:
II M VulgHetz 6:4  nam templum luxuria, et comessationibus Gentium erat plenum, et scortantium cum meretricibus: sacratisque ædibus mulieres se ultro ingerebant, intro ferentes ea, quæ non licebat.
II M VulgHetz 6:5  Altare etiam plenum erat illicitis, quæ legibus prohibebantur.
II M VulgHetz 6:6  Neque autem sabbata custodiebantur, neque dies sollemnes patrii servabantur, nec simpliciter Iudæum se esse quisquam confitebatur.
II M VulgHetz 6:7  Ducebantur autem cum amara necessitate in die natalis regis ad sacrificia: et, cum Liberi sacra celebrarentur, cogebantur hedera coronati Libero circuire.
II M VulgHetz 6:8  Decretum autem exiit in proximas Gentilium civitates, suggerentibus Ptolemæis, ut pari modo et ipsi adversus Iudæos agerent, ut sacrificarent:
II M VulgHetz 6:9  eos autem, qui nollent transire ad instituta Gentium, interficerent: erat ergo videre miseriam.
II M VulgHetz 6:10  Duæ enim mulieres delatæ sunt natos suos circumcidisse: quas, infantibus ad ubera suspensis, cum publice per civitatem circumduxissent, per muros præcipitaverunt.
II M VulgHetz 6:11  Alii vero, ad proximas coeuntes speluncas, et latenter sabbati diem celebrantes, cum indicati essent Philippo, flammis succensi sunt, eo quod verebantur propter religionem et observantiam, manu sibimet auxilium ferre.
II M VulgHetz 6:12  Obsecro autem eos, qui hunc Librum lecturi sunt, ne abhorrescant propter adversos casus, sed reputent, ea, quæ acciderunt, non ad interitum, sed ad correptionem esse generis nostri.
II M VulgHetz 6:13  Etenim multo tempore non sinere peccatoribus ex sententia agere, sed statim ultiones adhibere, magni beneficii est indicium.
II M VulgHetz 6:14  Non enim, sicut in aliis nationibus, Dominus patienter expectat, ut eas, cum Iudicii dies advenerit, in plenitudine peccatorum puniat:
II M VulgHetz 6:15  ita et in nobis statuit, ut, peccatis nostris in finem devolutis, ita demum in nos vindicet.
II M VulgHetz 6:16  Propter quod numquam quidem a nobis misericordiam suam amovet: corripiens vero in adversis populum suum non dereliquit.
II M VulgHetz 6:17  Sed hæc nobis ad commonitionem legentium dicta sint paucis. Iam enim veniendum est ad narrationem.
II M VulgHetz 6:18  Igitur Eleazarus unus de primoribus scribarum, vir ætate provectus, et vultu decorus, aperto ore hians compellebatur carnem porcinam manducare.
II M VulgHetz 6:19  At ille gloriosissimam mortem magis quam odibilem vitam complectens, voluntarie præibat ad supplicium.
II M VulgHetz 6:20  Intuens autem, quemadmodum oporteret accedere, patienter sustinens, destinavit non admittere illicita propter vitæ amorem.
II M VulgHetz 6:21  Hi autem, qui astabant, iniqua miseratione commoti, propter antiquam viri amicitiam, tollentes eum secreto rogabant afferri carnes, quibus vesci ei licebat, ut simularetur manducasse, sicut rex imperaverat de sacrificii carnibus:
II M VulgHetz 6:22  ut, hoc facto, a morte liberaretur: et propter veterem viri amicitiam, hanc in eo faciebant humanitatem.
II M VulgHetz 6:23  At ille cogitare cœpit ætatis ac senectutis suæ eminentiam dignam, et ingenitæ nobilitatis canitiem, atque a puero optimæ conversationis actus: et secundum sanctæ et a Deo conditæ legis constituta, respondit cito, dicens, præmitti se velle in infernum.
II M VulgHetz 6:24  Non enim ætati nostræ dignum est, inquit, fingere: ut multi adolescentium, arbitrantes Eleazarum nonaginta annorum transisse ad vitam alienigenarum:
II M VulgHetz 6:25  et ipsi propter meam simulationem, et propter modicum corruptibilis vitæ tempus decipiantur, et per hoc maculam, atque execrationem meæ senectuti conquiram.
II M VulgHetz 6:26  Nam, etsi in præsenti tempore suppliciis hominum eripiar, sed manum Omnipotentis nec vivus, nec defunctus effugiam.
II M VulgHetz 6:27  Quam ob rem fortiter vita excedendo, senectute quidem dignus apparebo:
II M VulgHetz 6:28  adolescentibus autem exemplum forte relinquam, si prompto animo, ac fortiter pro gravissimis ac sanctissimis legibus honesta morte perfungar. His dictis, confestim ad supplicium trahebatur.
II M VulgHetz 6:29  Hi autem, qui eum ducebant, et paulo ante fuerant mitiores, in iram conversi sunt propter sermones ab eo dictos, quos illi per arrogantiam prolatos arbitrabantur.
II M VulgHetz 6:30  Sed, cum plagis perimeretur, ingemuit, et dixit: Domine, qui habes sanctam scientiam, manifeste tu scis, quia, cum a morte possem liberari, duros corporis sustineo dolores: secundum animam vero propter timorem tuum libenter hæc patior.
II M VulgHetz 6:31  Et iste quidem hoc modo vita decessit, non solum iuvenibus, sed et universæ genti memoriam mortis suæ ad exemplum virtutis et fortitudinis derelinquens.