Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
II MACCABEES
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 7
II M VulgHetz 7:1  Contigit autem et septem fratres una cum matre sua apprehensos compelli a rege edere contra fas carnes porcinas, flagris, et taureis cruciatos.
II M VulgHetz 7:2  Unus autem ex illis, qui erat primus, sic ait: Quid quæris, et quid vis discere a nobis? parati sumus mori, magis, quam patrias Dei leges prævaricari.
II M VulgHetz 7:3  Iratus itaque rex iussit sartagines, et ollas æneas succendi: quibus statim succensis,
II M VulgHetz 7:4  iussit, ei, qui prior fuerat locutus, amputari linguam: et, cute capitis abstracta, summas quoque manus et pedes ei præscindi, ceteris eius fratribus, et matre inspicientibus.
II M VulgHetz 7:5  Et, cum iam per omnia inutilis factus esset, iussit ignem admoveri, et adhuc spirantem torreri in sartagine: in qua cum diu cruciaretur, ceteri una cum matre invicem se hortabantur mori fortiter,
II M VulgHetz 7:6  dicentes: Dominus Deus aspiciet veritatem, et consolabitur in nobis, quemadmodum in protestatione cantici declaravit Moyses: Et in servis suis consolabitur.
II M VulgHetz 7:7  Mortuo itaque illo primo, hoc modo, sequentem deducebant ad illudendum: et, cute capitis eius cum capillis abstracta, interrogabant, si manducaret prius, quam toto corpore per membra singula puniretur.
II M VulgHetz 7:8  At ille, respondens patria voce, dixit: Non faciam. Propter quod et iste, sequenti loco, primi tormenta suscepit:
II M VulgHetz 7:9  et in ultimo spiritu constitutus, sic ait: Tu quidem scelestissime in præsenti vita nos perdis: sed Rex mundi defunctos nos pro suis legibus in æternæ vitæ resurrectione suscitabit.
II M VulgHetz 7:10  Post hunc tertius illuditur, et linguam postulatus cito protulit, et manus constanter extendit:
II M VulgHetz 7:11  et cum fiducia ait: E cælo ista possideo, sed propter Dei leges nunc hæc ipsa despicio, quoniam ab ipso me ea recepturum spero:
II M VulgHetz 7:12  ita ut rex, et qui cum ipso erant, mirarentur adolescentis animum, quod tamquam nihilum duceret cruciatus.
II M VulgHetz 7:13  Et hoc ita defuncto, quartum vexabant similiter torquentes.
II M VulgHetz 7:14  Et, cum iam esset ad mortem, sic ait: Potius est ab hominibus morti datos spem expectare a Deo, iterum ab ipso resuscitandos: tibi enim resurrectio ad vitam non erit.
II M VulgHetz 7:15  Et cum admovissent quintum, vexabant eum. At ille, respiciens in eum,
II M VulgHetz 7:16  dixit: Potestatem inter homines habens, cum sis corruptibilis, facis quod vis: noli autem putare genus nostrum a Deo esse derelictum.
II M VulgHetz 7:17  tu autem patienter sustine, et videbis magnam potestatem ipsius, qualiter te, et semen tuum torquebit.
II M VulgHetz 7:18  Post hunc ducebant sextum, et is, mori incipiens, sic ait: Noli frustra errare: nos enim propter nosmetipsos hæc patimur, peccantes in Deum nostrum, et digna admiratione facta sunt in nobis:
II M VulgHetz 7:19  tu autem ne existimes tibi impune futurum, quod contra Deum pugnare tentaveris.
II M VulgHetz 7:20  Supra modum autem mater mirabilis, et bonorum memoria digna, quæ pereuntes septem filios sub unius diei tempore conspiciens, bono animo ferebat propter spem, quam in Deum habebat:
II M VulgHetz 7:21  singulos illorum hortabatur voce patria fortiter, repleta sapientia: et, femineæ cogitationi masculinum animum inserens,
II M VulgHetz 7:22  dixit ad eos: Nescio qualiter in utero meo apparuistis: neque enim ego spiritum et animam donavi vobis et vitam, et singulorum membra non ego ipsa compegi,
II M VulgHetz 7:23  sed enim mundi Creator, qui formavit hominis nativitatem, quique omnium invenit originem, et spiritum vobis iterum cum misericordia reddet et vitam, sicut nunc vosmetipsos despicitis propter leges eius.
II M VulgHetz 7:24  Antiochus autem, contemni se arbitratus, simul et exprobrantis voce despecta, cum adhuc adolescentior superesset, non solum verbis hortabatur, sed et cum iuramento affirmabat se divitem et beatum facturum, et translatum a patriis legibus amicum habiturum, et res necessarias ei præbiturum.
II M VulgHetz 7:25  Sed ad hæc cum adolescens nequaquam inclinaretur, vocavit rex matrem, et suadebat ei ut adolescenti fieret in salutem.
II M VulgHetz 7:26  Cum autem multis eam verbis esset hortatus, promisit suasurum se filio suo.
II M VulgHetz 7:27  Itaque inclinata ad illum, irridens crudelem tyrannum, ait patria voce: Fili mi, miserere mei, quæ te in utero novem mensibus portavi, et lac triennio dedi et alui, et in ætatem istam perduxi.
II M VulgHetz 7:28  Peto, nate, ut aspicias ad cælum et terram, et ad omnia quæ in eis sunt: et intelligas, quia ex nihilo fecit illa Deus, et hominum genus:
II M VulgHetz 7:29  ita fiet, ut non timeas carnificem istum, sed dignus fratribus tuis effectus particeps, suscipe mortem, ut in illa miseratione cum fratribus tuis te recipiam.
II M VulgHetz 7:30  Cum hæc illa adhuc diceret, ait adolescens: Quem sustinetis? non obedio præcepto regis, sed præcepto legis, quæ data est nobis per Moysen.
II M VulgHetz 7:31  Tu vero, qui inventor omnis malitiæ factus es in Hebræos, non effugies manum Dei.
II M VulgHetz 7:33  Et si nobis propter increpationem, et correptionem Dominus Deus noster modicum iratus est: sed iterum reconciliabitur servis suis.
II M VulgHetz 7:34  Tu autem, o sceleste, et omnium hominum flagitiosissime, noli frustra extolli vanis spebus in servos eius inflammatus.
II M VulgHetz 7:35  nondum enim omnipotentis Dei, et omnia inspicientis, iudicium effugisti.
II M VulgHetz 7:36  Nam fratres mei, modico nunc dolore sustentato, sub testamento æternæ vitæ effecti sunt: tu vero iudicio Dei iustas superbiæ tuæ pœnas exolves.
II M VulgHetz 7:37  Ego autem, sicut fratres mei, animam, et corpus meum trado pro patriis legibus: invocans Deum maturius genti nostræ propitium fieri, teque cum tormentis et verberibus confiteri quod ipse est Deus solus.
II M VulgHetz 7:38  In me vero et in fratribus meis desinet omnipotentis ira, quæ super omne genus nostrum iuste superducta est.
II M VulgHetz 7:39  Tunc rex accensus ira in hunc super omnes crudelius desævit, indigne ferens se derisum.
II M VulgHetz 7:40  Et hic itaque mundus obiit, per omnia in Domino confidens.
II M VulgHetz 7:41  Novissime autem post filios et mater consumpta est.
II M VulgHetz 7:42  Igitur de sacrificiis, et de nimiis crudelitatibus satis dictum est.