Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
II MACCABEES
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15
Prev Up Next
Chapter 15
II M VulgHetz 15:1  Nicanor autem, ut comperit Iudam esse in locis Samariæ, cogitavit cum omni impetu die sabbati committere bellum.
II M VulgHetz 15:2  Iudæis vero, qui illum per necessitatem sequebantur, dicentibus: Ne ita ferociter, et barbare feceris, sed honorem tribue diei sanctificationis, et honora eum, qui universa conspicit:
II M VulgHetz 15:3  ille infelix interrogavit, si est potens in cælo, qui imperavit agi diem sabbatorum.
II M VulgHetz 15:4  Et respondentibus illis, Est Dominus vivus ipse in cælo potens, qui iussit agi septimam diem.
II M VulgHetz 15:5  At ille ait: Et ego potens sum super terram, qui impero sumi arma, et negotia regis impleri. Tamen non obtinuit ut consilium perficeret.
II M VulgHetz 15:6  Et Nicanor quidem cum summa superbia erectus, cogitaverat commune trophæum statuere de Iuda.
II M VulgHetz 15:7  Machabæus autem semper confidebat cum omni spe auxilium sibi a Deo affuturum.
II M VulgHetz 15:8  et hortabatur suos ne formidarent ad adventum nationum, sed in mente haberent adiutoria sibi facta de cælo, et nunc sperarent ab Omnipotente sibi affuturam victoriam.
II M VulgHetz 15:9  Et allocutus eos de lege, et prophetis, admonens etiam certamina, quæ fecerant prius, promptiores constituit eos:
II M VulgHetz 15:10  et ita animis eorum erectis simul ostendebat Gentium fallaciam, et iuramentorum prævaricationem.
II M VulgHetz 15:11  Singulos autem illorum armavit, non clypei, et hastæ munitione, sed sermonibus optimis, et exhortationibus, exposito digno fide somnio, per quod universos lætificavit.
II M VulgHetz 15:12  Erat autem huiuscemodi visus: Oniam, qui fuerat summus sacerdos, virum bonum et benignum, verecundum visu, modestum moribus, et eloquio decorum, et qui a puero in virtutibus exercitatus sit, manus protendentem, orare pro omni populo Iudæorum:
II M VulgHetz 15:13  Post hoc apparuisse et alium virum ætate, et gloria mirabilem, et magni decoris habitudine circa illum:
II M VulgHetz 15:14  Respondentem vero Oniam dixisse: Hic est fratrum amator, et populi Israel: hic est, qui multum orat pro populo, et universa sancta civitate, Ieremias propheta Dei.
II M VulgHetz 15:15  Extendisse autem Ieremiam dextram, et dedisse Iudæ gladium aureum, dicentem:
II M VulgHetz 15:16  Accipe sanctum gladium munus a Deo, in quo deiicies adversarios populi mei Israel.
II M VulgHetz 15:17  Exhortati itaque Iudæ sermonibus bonis valde, de quibus extolli posset impetus, et animi iuvenum confortari, statuerunt dimicare et confligere fortiter: ut virtus de negotiis iudicaret, eo quod civitas sancta, et templum periclitarentur.
II M VulgHetz 15:18  Erat enim pro uxoribus et filiis, itemque pro fratribus, et cognatis minor solicitudo: maximus vero et primus pro sanctitate timor erat templi.
II M VulgHetz 15:19  sed et eos, qui in civitate erant, non minima solicitudo habebat pro his, qui congressuri erant.
II M VulgHetz 15:20  Et, cum iam omnes sperarent iudicium futurum, hostesque adessent, atque exercitus esset ordinatus, bestiæ, equitesque opportuno in loco compositi,
II M VulgHetz 15:21  considerans Machabæus adventum multitudinis, et apparatum varium armorum, et ferocitatem bestiarum, extendens manus in cælum, prodigia facientem Dominum invocavit, qui non secundum armorum potentiam, sed prout ipsi placet, dat dignis victoriam.
II M VulgHetz 15:22  Dixit autem invocans hoc modo: Tu Domine, qui misisti angelum tuum sub Ezechia rege Iuda, et interfecisti de castris Sennacherib centum octogintaquinque millia:
II M VulgHetz 15:23  et nunc dominator cælorum mitte angelum tuum bonum ante nos in timore, et tremore magnitudinis brachii tui,
II M VulgHetz 15:24  ut metuant qui cum blasphemia veniunt adversus sanctum populum tuum. Et hic quidem ita peroravit.
II M VulgHetz 15:25  Nicanor autem, et qui cum ipso erant, cum tubis et canticis admovebant.
II M VulgHetz 15:26  Iudas vero, et qui cum eo erant, invocato Deo, per orationes congressi sunt:
II M VulgHetz 15:27  manu quidem pugnantes, sed Dominum cordibus orantes, prostraverunt non minus trigintaquinque millia, præsentia Dei magnifice delectati.
II M VulgHetz 15:28  Cumque cessassent, et cum gaudio redirent, cognoverunt Nicanorem ruisse cum armis suis.
II M VulgHetz 15:29  Facto itaque clamore, et perturbatione excitata, patria voce omnipotentem Dominum benedicebant.
II M VulgHetz 15:30  Præcepit autem Iudas, qui per omnia corpore et animo mori pro civibus paratus erat, caput Nicanoris, et manum cum humero abscissam, Ierosolymam perferri.
II M VulgHetz 15:31  Quo cum pervenisset, convocatis contribulibus, et sacerdotibus ad altare, accersiit et eos, qui in arce erant.
II M VulgHetz 15:32  Et ostenso capite Nicanoris, et manu nefaria, quam extendens contra domum sanctam omnipotentis Dei, magnifice gloriatus est.
II M VulgHetz 15:33  Linguam etiam impii Nicanoris præcisam iussit particulatim avibus dari: manum autem dementis contra templum suspendi.
II M VulgHetz 15:34  Omnes igitur cæli benedixerunt Dominum, dicentes: Benedictus, qui locum suum incontaminatum servavit.
II M VulgHetz 15:35  Suspendit autem Nicanoris caput in summa arce, ut evidens esset, et manifestum signum auxilii Dei.
II M VulgHetz 15:36  Itaque omnes communi consilio decreverunt nullo modo diem istum absque celebritate præterire:
II M VulgHetz 15:37  habere autem celebritatem tertiadecima die mensis Adar, quod dicitur voce Syriaca, pridie Mardochæi diei.
II M VulgHetz 15:38  Igitur his erga Nicanorem gestis, et ex illis temporibus ab Hebræis civitate possessa, ego quoque in his faciam finem sermonis.
II M VulgHetz 15:39  Et si quidem bene, et ut historiæ competit, hoc et ipse velim: sin autem minus digne, concedendum est mihi.
II M VulgHetz 15:40  Sicut enim vinum semper bibere, aut semper aquam, contrarium est: alternis autem uti, delectabile: ita legentibus si semper exactus sit sermo, non erit gratus. Hic ergo erit consummatus.