Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
II MACCABEES
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 10
II M VulgHetz 10:1  Machabæus autem, et qui cum eo erant, Domino se protegente, templum quidem, et civitatem recepit:
II M VulgHetz 10:2  aras autem, quas alienigenæ per plateas extruxerant, itemque delubra demolitus est.
II M VulgHetz 10:3  et purgato templo, aliud altare fecerunt: et de ignitis lapidibus igne concepto sacrificia obtulerunt post biennium, et incensum, et lucernas, et panes propositionis posuerunt.
II M VulgHetz 10:4  Quibus gestis, rogabant Dominum prostrati in terram, ne amplius talibus malis inciderent: sed et, si quando peccassent, ut ab ipso mitius corriperentur, et non barbaris, ac blasphemis hominibus traderentur.
II M VulgHetz 10:5  Qua die autem templum ab alienigenis pollutum fuerat, contigit eadem die purificationem fieri, vigesima quinta mensis, qui fuit Casleu.
II M VulgHetz 10:6  Et cum lætitia diebus octo egerunt in modum tabernaculorum, recordantes quod ante modicum temporis diem sollemnem tabernaculorum in montibus, et in speluncis more bestiarum egerant.
II M VulgHetz 10:7  Propter quod Thyrsos, et ramos virides, et palmas præferebant ei, qui prosperavit mundari locum suum.
II M VulgHetz 10:8  Et decreverunt communi præcepto, et decreto, universæ genti Iudæorum omnibus annis agere dies istos.
II M VulgHetz 10:9  Et Antiochi quidem, qui appellatus est Nobilis, vitæ excessus ita se habuit.
II M VulgHetz 10:10  Nunc autem de Eupatore Antiochi impii filio, quæ gesta sunt narrabimus, breviantes mala, quæ in bellis gesta sunt.
II M VulgHetz 10:11  Hic enim suscepto regno, constituit super negotia regni Lysiam quemdam, Phœnicis, et Syriæ militiæ principem.
II M VulgHetz 10:12  Nam Ptolemæus, qui dicebatur Macer, iusti tenax, erga Iudæos esse constituit, et præcipue propter iniquitatem, quæ facta erat in eos, et pacifice agere cum eis.
II M VulgHetz 10:13  Sed ob hoc accusatus ab amicis apud Eupatorem, cum frequenter proditor audiret, eo quod Cyprum creditam sibi a Philometore deseruisset, et ad Antiochum Nobilem translatus etiam ab eo recessisset, veneno vitam finivit.
II M VulgHetz 10:14  Gorgias autem, cum esset dux locorum, assumptis advenis frequenter Iudæos debellabat.
II M VulgHetz 10:15  Iudæi vero, qui tenebant opportunas munitiones, fugatos ab Ierosolymis suscipiebant, et bellare tentabant.
II M VulgHetz 10:16  Hi vero, qui erant cum Machabæo, per orationes Dominum rogantes ut esset sibi adiutor, impetum fecerunt in munitiones Idumæorum:
II M VulgHetz 10:17  multaque vi insistentes, loca obtinuerunt, occurrentes interemerunt, et omnes simul non minus viginti millibus trucidaverunt.
II M VulgHetz 10:18  Quidam autem, cum confugissent in duas turres valde munitas, omnem apparatum ad repugnandum habentes,
II M VulgHetz 10:19  Machabæus ad eorum expugnationem, relicto Simone, et Iosepho, itemque Zachæo: eisque qui cum ipsis erant satis multis, ipse ad eas, quæ amplius perurgebant, pugnas conversus est.
II M VulgHetz 10:20  Hi vero, qui cum Simone erant, cupiditate ducti, a quibusdam, qui in turribus erant, suasi sunt pecunia: et septuaginta millibus didrachmis acceptis, dimiserunt quosdam effugere.
II M VulgHetz 10:21  Cum autem Machabæo nunciatum esset quod factum est, principibus populi congregatis, accusavit, quod pecunia fratres vendidissent, adversariis eorum dimissis.
II M VulgHetz 10:22  Hos igitur proditores factos interfecit, et confestim duas turres occupavit.
II M VulgHetz 10:23  Armis autem ac manibus omnia prospere agendo in duabus munitionibus plus quam viginti millia peremit.
II M VulgHetz 10:24  At Timotheus, qui prius a Iudæis fuerat superatus, convocato exercitu peregrinæ multitudinis, et congregato equitatu Asiano, advenit quasi armis Iudæam capturus.
II M VulgHetz 10:25  Machabæus autem, et qui cum ipso erant, appropinquante illo, deprecabantur Dominum, caput terra aspergentes, lumbosque ciliciis præcincti,
II M VulgHetz 10:26  ad altaris crepidinem provoluti, ut sibi propitius, inimicis autem eorum esset inimicus, et adversariis adversaretur, sicut lex dicit.
II M VulgHetz 10:27  Et ita post orationem, sumptis armis, longius de civitate procedentes, et proximi hostibus effecti, resederunt.
II M VulgHetz 10:28  Primo autem solis ortu utrique commiserunt: isti quidem victoriæ, et prosperitatis sponsorem cum virtute Dominum habentes: illi autem ducem belli animum habebant.
II M VulgHetz 10:29  Sed, cum vehemens pugna esset, apparuerunt adversariis de cælo viri quinque in equis, frenis aureis decori, ducatum Iudæis præstantes:
II M VulgHetz 10:30  ex quibus duo Machabæum medium habentes, armis suis circumseptum incolumem conservabant: in adversarios autem tela, et fulmina iaciebant, ex quo et cæcitate confusi, et repleti perturbatione cadebant.
II M VulgHetz 10:31  Interfecti sunt autem viginti millia quingenti, et equites sexcenti.
II M VulgHetz 10:32  Timotheus vero confugit in Gazaram præsidium munitum, cui præerat Chæreas.
II M VulgHetz 10:33  Machabæus autem, et qui cum eo erant, lætantes obsederunt præsidium diebus quatuor.
II M VulgHetz 10:34  At hi, qui intus erant, loci firmitate confisi, supra modum maledicebant, et sermones nefandos iactabant.
II M VulgHetz 10:35  Sed cum dies quinta illucesceret, viginti iuvenes ex his, qui cum Machabæo erant, accensi animis propter blasphemiam, viriliter accesserunt ad murum, et feroci animo incedentes ascendebant:
II M VulgHetz 10:36  sed et alii similiter ascendentes, turres, portasque succendere aggressi sunt, atque ipsos maledicos vivos concremare.
II M VulgHetz 10:37  Per continuum autem biduum præsidio vastato, Timotheum occultantem se in quodam repertum loco peremerunt: et fratrem illius Chæream, et Apollophanem occiderunt.
II M VulgHetz 10:38  Quibus gestis, in hymnis et confessionibus benedicebant Dominum, qui magna fecit in Israel, et victoriam dedit illis.