II MACCABEES
Chapter 2
II M | VulgHetz | 2:1 | Invenitur autem in descriptionibus Ieremiæ prophetæ, quod iussit eos ignem accipere qui transmigrabant: ut significatum est, et ut mandavit transmigratis. | |
II M | VulgHetz | 2:2 | Et dedit illis legem ne obliviscerentur præcepta Domini, et non exerrarent mentibus videntes simulacra aurea, et argentea, et ornamenta eorum. | |
II M | VulgHetz | 2:4 | Erat autem in ipsa scriptura, quomodo tabernaculum, et arcam iussit propheta divino responso ad se facto comitari secum, usquequo exiit in montem, in quo Moyses ascendit, et vidit Dei hereditatem. | |
II M | VulgHetz | 2:5 | Et veniens ibi Ieremias invenit locum speluncæ: et tabernaculum, et arcam, et altare incensi intulit illuc, et ostium obstruxit. | |
II M | VulgHetz | 2:6 | Et accesserunt quidam simul, qui sequebantur, ut notarent sibi locum: et non potuerunt invenire. | |
II M | VulgHetz | 2:7 | Ut autem cognovit Ieremias, culpans illos, dixit: Quod ignotus erit locus, donec congreget Deus congregationem populi, et propitius fiat: | |
II M | VulgHetz | 2:8 | et tunc Dominus ostendet hæc, et apparebit maiestas Domini, et nubes erit, sicut et Moysi manifestabatur, et sicut cum Salomon petiit ut locus sanctificaretur magno Deo, manifestabat hæc. | |
II M | VulgHetz | 2:9 | Magnifice etenim sapientiam tractabat: et ut sapientiam habens, obtulit sacrificium dedicationis, et consummationis templi. | |
II M | VulgHetz | 2:10 | Sicut et Moyses orabat ad Dominum, et descendit ignis de cælo, et consumpsit holocaustum, sic et Salomon oravit, et descendit ignis de cælo, et consumpsit holocaustum. | |
II M | VulgHetz | 2:13 | Inferebantur autem in descriptionibus, et commentariis Nehemiæ hæc eadem: et ut construens bibliothecam congregavit de regionibus libros, et Prophetarum, et David, et epistolas Regum, et de donariis. | |
II M | VulgHetz | 2:14 | Similiter autem et Iudas ea, quæ deciderant per bellum, quod nobis acciderat, congregavit omnia, et sunt apud nos. | |
II M | VulgHetz | 2:16 | Acturi itaque purificationem scripsimus vobis: bene ergo facietis, si egeritis hos dies. | |
II M | VulgHetz | 2:17 | Deus autem, qui liberavit populum suum, et reddidit hereditatem omnibus, et regnum, et sacerdotium, et sanctificationem, | |
II M | VulgHetz | 2:18 | sicut promisit in lege, speramus quod cito nostri miserebitur, et congregavit de sub cælo in locum sanctum. | |
II M | VulgHetz | 2:20 | De Iuda vero Machabæo, et fratribus eius, et de templi magni purificatione, et de aræ dedicatione: | |
II M | VulgHetz | 2:22 | et de illuminationibus, quæ de cælo factæ sunt ad eos, qui pro Iudæis fortiter fecerunt, ita ut universam regionem, cum pauci essent, vindicarent, et barbaram multitudinem fugarent, | |
II M | VulgHetz | 2:23 | et famosissimum in toto orbe templum recuperarent, et civitatem liberarent, et leges, quæ abolitæ erant, restituerentur, Domino cum omni tranquillitate propitio facto illis. | |
II M | VulgHetz | 2:24 | Itemque ab Iasone Cyrenæo quinque libris comprehensa tentavimus nos uno volumine breviare. | |
II M | VulgHetz | 2:25 | Considerantes enim multitudinem librorum, et difficultatem volentibus aggredi narrationes historiarum propter multitudinem rerum, | |
II M | VulgHetz | 2:26 | curavimus volentibus quidem legere, ut esset animi oblectatio: studiosis vero, ut facilius possint memoriæ commendare: omnibus autem legentibus utilitas conferatur. | |
II M | VulgHetz | 2:27 | Et nobis quidem ipsis, qui hoc opus breviandi causa suscepimus, non facilem laborem, immo vero negotium plenum vigiliarum, et sudoris assumpsimus. | |
II M | VulgHetz | 2:28 | Sicut hi, qui præparant convivium, et quærunt aliorum voluntati parere propter multorum gratiam, libenter laborem sustinemus. | |
II M | VulgHetz | 2:29 | Veritatem quidem de singulis auctoribus concedentes, ipsi autem secundum datam formam brevitati studentes. | |
II M | VulgHetz | 2:30 | Sicut enim novæ domus architecto de universa structura curandum est: ei vero, qui pingere curat, quæ apta sunt ad ornatum, exquirenda sunt: ita æstimandum est et in nobis. | |
II M | VulgHetz | 2:31 | Etenim intellectum colligere, et ordinare sermonem, et curiosius partes singulas quasque disquirere, historiæ congruit auctori: | |
II M | VulgHetz | 2:32 | brevitatem vero dictionis sectari, et executiones rerum vitare, brevianti concedendum est. | |