II MACCABEES
Chapter 3
II M | VulgHetz | 3:1 | Igitur cum sancta civitas habitaretur in omni pace, leges etiam adhuc optime custodirentur, propter Oniæ pontificis pietatem, et animos odio habentes mala, | |
II M | VulgHetz | 3:2 | fiebat ut et ipsi reges, et principes locum summo honore dignum ducerent, et templum maximis muneribus illustrarent: | |
II M | VulgHetz | 3:3 | ita ut Seleucus Asiæ rex de redditibus suis præstaret omnes sumptus ad ministerium sacrificiorum pertinentes. | |
II M | VulgHetz | 3:4 | Simon autem de tribu Beniamin præpositus templi constitutus, contendebat, obsistente sibi principe sacerdotum, iniquum aliquid in civitate moliri. | |
II M | VulgHetz | 3:5 | Sed cum vincere Oniam non posset, venit ad Apollonium Tharsææ filium, qui eo tempore erat dux Cœlesyriæ, et Phœnicis: | |
II M | VulgHetz | 3:6 | et nunciavit ei, pecuniis innumerabilibus plenum esse ærarium Ierosolymis, et communes copias immensas esse, quæ non pertinent ad rationem sacrificiorum: esse autem possibile sub potestate regis cadere universa. | |
II M | VulgHetz | 3:7 | Cumque retulisset ad regem Apollonius de pecuniis, quæ delatæ erant, illæ accitum Heliodorum, qui erat super negotia eius, misit cum mandatis, ut prædictam pecuniam transportaret. | |
II M | VulgHetz | 3:8 | Statimque Heliodorus iter est agressus, specie quidem quasi per Cœlesyriam et Phœnicen civitates esset peragraturus, re vera autem regis propositum perfecturus. | |
II M | VulgHetz | 3:9 | Sed, cum venisset Ierosolymam, et benigne a summo sacerdote in civitate esset exceptus, narravit de dato indicio pecuniarum: et, cuius rei gratia adesset, aperuit: interrogabat autem, si vere hæc ita essent. | |
II M | VulgHetz | 3:10 | Tunc summus sacerdos ostendit deposita esse hæc, et victualia viduarum, et pupillorum: | |
II M | VulgHetz | 3:11 | quædam vero esse Hircani Tobiæ viri valde eminentis, in his, quæ detulerat impius Simon: universa autem argenti talenta esse quadringenta, et auri ducenta. | |
II M | VulgHetz | 3:12 | decipi vero eos, qui credidissent loco, et templo, quod per universum mundum honoratur, pro sui veneratione, et sanctitate omnino impossibile esse. | |
II M | VulgHetz | 3:13 | At ille pro his, quæ habebat in mandatis a rege, dicebat omni genere regi ea esse deferenda. | |
II M | VulgHetz | 3:14 | Constituta autem die intrabat de his Heliodorus ordinaturus. Non modica vero per universam civitatem erat trepidatio. | |
II M | VulgHetz | 3:15 | Sacerdotes autem ante altare cum stolis sacerdotalibus iactaverunt se, et invocabant de cælo eum, qui de depositis legem posuit, ut his, qui deposuerant ea, salva custodiret. | |
II M | VulgHetz | 3:16 | Iam vero qui videbat summi sacerdotis vultum, mente vulnerabatur: facies enim, et color immutatus declarabat internum animi dolorem. | |
II M | VulgHetz | 3:17 | circumfusa enim erat mœstitia quædam viro, et horror corporis, per quem manifestus aspicientibus dolor cordis eius efficiebatur. | |
II M | VulgHetz | 3:18 | Alii etiam gregatim de domibus confluebant, publica supplicatione obsecrantes, pro eo quod in contemptum locus esset venturus. | |
II M | VulgHetz | 3:19 | Accinctæque mulieres ciliciis pectus, per plateas confluebant. sed et virgines, quæ conclusæ erant, procurrebant ad Oniam, aliæ autem ad muros, quædam vero per fenestras aspiciebant: | |
II M | VulgHetz | 3:21 | erat enim misera commistæ multitudinis, et magni sacerdotis in agone constituti expectatio. | |
II M | VulgHetz | 3:22 | Et hi quidem invocabant omnipotentem Deum, ut credita sibi his, qui crediderant, cum omni integritate conservarentur. | |
II M | VulgHetz | 3:23 | Heliodorus autem, quod decreverat, perficiebat eodem loco ipse cum satellitibus circa ærarium præsens. | |
II M | VulgHetz | 3:24 | Sed spiritus omnipotentis Dei magnam fecit suæ ostensionis evidentiam, ita ut omnes, qui ausi fuerant parere ei, ruentes Dei virtute, in dissolutionem, et formidinem converterentur. | |
II M | VulgHetz | 3:25 | Apparuit enim illis quidam equus terribilem habens sessorem, optimis operimentis adornatus: isque cum impetu Heliodoro priores calces elisit. qui autem ei sedebat, videbatur arma habere aurea. | |
II M | VulgHetz | 3:26 | Alii etiam apparuerunt duo iuvenes virtute decori, optimi gloria, speciosique amictu: qui circumsteterunt eum, et ex utraque parte flagellabant, sine intermissione multis plagis verberantes. | |
II M | VulgHetz | 3:27 | Subito autem Heliodorus concidit in terram, eumque multa caligine circumfusum rapuerunt, atque in sella gestatoria positum eiecerunt. | |
II M | VulgHetz | 3:28 | Et is, qui cum multis cursoribus, et satellitibus prædictum ingressus est ærarium, portabatur nullo sibi auxilium ferente, manifesta Dei cognita virtute: | |
II M | VulgHetz | 3:29 | et ille quidem per divinam virtutem iacebat mutus, atque omni spe et salute privatus. | |
II M | VulgHetz | 3:30 | Hi autem Dominum benedicebant, quia magnificabat locum suum: et templum, quod paulo ante timore ac tumultu erat plenum, apparente omnipotente Domino, gaudio et lætitia impletum est. | |
II M | VulgHetz | 3:31 | Tunc vero ex amicis Heliodori quidam rogabant confestim Oniam, ut invocaret Altissimum, ut vitam donaret ei, qui in supremo spiritu erat constitutus. | |
II M | VulgHetz | 3:32 | Considerans autem summus sacerdos ne forte rex suspicaretur malitiam aliquam ex Iudæis circa Heliodorum consummatum, obtulit pro salute viri hostiam salutarem. | |
II M | VulgHetz | 3:33 | Cumque summus sacerdos exoraret, iidem iuvenes eisdem vestibus amicti, astantes Heliodoro, dixerunt: Oniæ sacerdoti gratias age: nam propter eum Dominus tibi vitam donavit. | |
II M | VulgHetz | 3:34 | tu autem a Deo flagellatus, nuncia omnibus magnalia Dei, et potestatem. Et his dictis, non comparuerunt. | |
II M | VulgHetz | 3:35 | Heliodorus autem, hostia Deo oblata, et votis magnis promissis ei, qui vivere illi concessit, et Oniæ gratias agens, recepto exercitu, repedabat ad regem. | |
II M | VulgHetz | 3:37 | Cum autem rex interrogasset Heliodorum, quis esset aptus adhuc semel Ierosolymam mitti, ait: | |
II M | VulgHetz | 3:38 | Si quem habes hostem, aut regni tui insidiatorem, mitte illuc, et flagellatum eum recipies, si tamen evaserit: eo quod in loco sit vere Dei quædam virtus. | |
II M | VulgHetz | 3:39 | Nam ipse, qui habet in cælis habitationem, visitator, et adiutor est loci illius, et venientes ad malefaciendum percutit, ac perdit. | |