Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
II MACCABEES
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15
Prev Up Next
Chapter 12
II M VulgHetz 12:1  His factis pactionibus, Lysias pergebat ad regem, Iudæi autem agriculturæ operam dabant.
II M VulgHetz 12:2  Sed hi, qui resederant, Timotheus, et Apollonius Gennæi filius, sed et Hieronymus, et Demophon super hos, et Nicanor Cypriarches, non sinebant eos in silentio agere, et quiete.
II M VulgHetz 12:3  Ioppitæ vero tale quoddam flagitium perpetrarunt: rogaverunt Iudæos, cum quibus habitabant, ascendere scaphas, quas paraverant, cum uxoribus, et filiis, quasi nullis inimicitiis inter eos subiacentibus.
II M VulgHetz 12:4  Secundum commune itaque decretum civitatis, et ipsis acquiescentibus, pacisque causa nihil suspectum habentibus: cum in altum processissent, submerserunt non minus ducentos.
II M VulgHetz 12:5  Quam crudelitatem Iudas in suæ gentis homines factam ut cognovit, præcepit viris, qui erant cum ipso: et invocato iusto iudice Deo,
II M VulgHetz 12:6  venit adversus interfectores fratrum, et portum quidem noctu succendit, scaphas exussit, eos autem, qui ab igne refugerant, gladio peremit.
II M VulgHetz 12:7  Et cum hæc ita egisset, discessit quasi iterum reversurus, et universos Ioppitas eradicaturus.
II M VulgHetz 12:8  Sed cum cognovisset et eos, qui erant Iamniæ, velle pari modo facere habitantibus secum Iudæis,
II M VulgHetz 12:9  Iamnitis quoque nocte supervenit, et portum cum navibus succendit: ita ut lumen ignis appareret Ierosolymis a stadiis ducentis quadraginta.
II M VulgHetz 12:10  Inde cum iam abiissent novem stadiis, et iter facerent ad Timotheum, commiserunt cum eo Arabes quinque millia viri, et equites quingenti.
II M VulgHetz 12:11  Cumque pugna valida fieret, et auxilio Dei prospere cessisset, residui Arabes victi, petebant a Iuda dextram sibi dari, promittentes se pascua daturos, et in ceteris profuturos.
II M VulgHetz 12:12  Iudas autem, arbitratus vere in multis eos utiles, promsit pacem: dextrisque acceptis, discessere ad tabernacula sua.
II M VulgHetz 12:13  Aggressus est autem et civitatem quamdam firmam pontibus murisque circumseptam, quæ a turbis habitabatur gentium promiscuarum, cui nomen Casphin.
II M VulgHetz 12:14  Hi vero, qui intus erant, confidentes in stabilitate murorum, et apparatu alimoniarum, remissius agebant, maledictis lacessentes Iudam, et blasphemantes, ac loquentes quæ fas non est.
II M VulgHetz 12:15  Machabæus autem, invocato magno mundi Principe, qui sine arietibus, et machinis temporibus Iesu præcipitavit Iericho, irruit ferociter muris:
II M VulgHetz 12:16  et capta civitate per Domini voluntatem innumerabiles cædes fecit, ita ut adiacens stagnum stadiorum duorum latitudinis, sanguine interfectorum fluere videretur.
II M VulgHetz 12:17  Inde discesserunt stadia septingenta quinquaginta, et venerunt in Characa ad eos, qui dicuntur Tubianæi, Iudæos:
II M VulgHetz 12:18  et Timotheum quidem in illis locis non comprehenderunt, nulloque negotio perfecto regressus est, relicto in quodam loco firmissimo præsidio.
II M VulgHetz 12:19  Dositheus autem, et Sosipater, qui erant duces cum Machabæo, peremerunt a Timotheo relictos in præsidio, decem millia viros.
II M VulgHetz 12:20  At Machabæus, ordinatis circum se sex millibus, et constitutis per cohortes, adversus Timotheum processit, habentem secum centum viginti millia peditum, equitumque duo millia quingentos.
II M VulgHetz 12:21  Cognito autem Iudæ adventu, Timotheus præmisit mulieres, et filios, et reliquum apparatum, in præsidium, quod Carnion dicitur: erat enim inexpugnabile, et accessu difficile propter locorum angustias.
II M VulgHetz 12:22  Cumque cohors Iudæ prima apparuisset, timor hostibus incussus est, ex præsentia Dei, qui universa conspicit, et in fugam versi sunt alius ab alio, ita ut magis a suis deiicerentur, et gladiorum suorum ictibus debilitarentur.
II M VulgHetz 12:23  Iudas autem vehementer instabat puniens profanos, et prostravit ex eis triginta millia virorum.
II M VulgHetz 12:24  Ipse vero Timotheus incidit in partes Dosithei, et Sosipatris: et multis precibus postulabat ut vivus dimitteretur, eo quod multorum ex Iudæis parentes haberet, ac fratres, quos morte eius decipi eveniret.
II M VulgHetz 12:25  Et cum fidem dedisset restituturum se eos secundum constitutum, illæsum eum dimiserunt propter fratrum salutem.
II M VulgHetz 12:26  Iudas autem egressus est ad Carnion, interfectis vigintiquinque millibus.
II M VulgHetz 12:27  Post horum fugam, et necem, movit exercitum ad Ephron civitatem munitam, in qua multitudo diversarum gentium habitabat: et robusti iuvenes pro muris consistentes fortiter repugnabant: in hac autem machinæ multæ, et telorum erat apparatus.
II M VulgHetz 12:28  Sed cum Omnipotentem invocassent, qui potestate sua vires hostium confringit, ceperunt civitatem: et ex eis, qui intus erant, vigintiquinque millia prostraverunt.
II M VulgHetz 12:29  Inde ad civitatem Scytharum abierunt, quæ ab Ierosolymis sexcentis stadiis aberat.
II M VulgHetz 12:30  Contestantibus autem his, qui apud Scythopolitas erant, Iudæis, quod benigne ab eis haberentur, etiam temporibus infelicitatis quod modeste secum egerint:
II M VulgHetz 12:31  gratias agentes eis, et exhortati etiam de cetero erga genus suum benignos esse, venerunt Ierosolymam die sollemni septimanarum instante.
II M VulgHetz 12:32  Et post Pentecosten abierunt contra Gorgiam præpositum Idumææ.
II M VulgHetz 12:33  Exivit autem cum peditibus tribus millibus, et equitibus quadringentis.
II M VulgHetz 12:34  Quibus congressis, contigit paucos ruere Iudæorum.
II M VulgHetz 12:35  Dositheus vero quidam de Bacenoris eques, vir fortis, Gorgiam tenebat: et, cum vellet illum capere vivum, eques quidam de Thracibus irruit in eum, humerumque eius amputavit: atque ita Gorgias effugit in Maresa.
II M VulgHetz 12:36  At illis, qui cum Esdrim erant, diutius pugnantibus et fatigatis, invocavit Iudas Dominum adiutorem, et ducem belli fieri:
II M VulgHetz 12:37  incipiens voce patria, et cum hymnis clamorem extollens, fugam Gorgiæ militibus incussit.
II M VulgHetz 12:38  Iudas autem collecto exercitu venit in civitatem Odollam: et, cum septima dies superveniret, secundum consuetudinem purificati, in eodem loco sabbatum egerunt.
II M VulgHetz 12:39  Et sequenti die venit cum suis Iudas, ut corpora prostratorum tolleret, et cum parentibus poneret in sepulchris paternis.
II M VulgHetz 12:40  Invenerunt autem sub tunicis interfectorum de donariis idolorum, quæ apud Iamniam fuerunt, a quibus lex prohibet Iudæos: omnibus ergo manifestum factum est, ob hanc causam eos corruisse.
II M VulgHetz 12:41  Omnes itaque benedixerunt iustum iudicium Domini, qui occulta fecerat manifesta.
II M VulgHetz 12:42  Atque ita ad preces conversi, rogaverunt ut id, quod factum erat, delictum oblivioni traderetur. At vero fortissimus Iudas hortabatur populum conservare se sine peccato, sub oculis videntes quæ facta sunt pro peccatis eorum, qui prostrati sunt.
II M VulgHetz 12:43  Et facta collatione, duodecim millia drachmas argenti misit Ierosolymam offerri pro peccatis mortuorum sacrificium, bene et religiose de resurrectione cogitans.
II M VulgHetz 12:44  (nisi enim eos, qui ceciderant, resurrecturos speraret, superfluum videretur, et vanum orare pro mortuis)
II M VulgHetz 12:45  et quia considerabat quod hi, qui cum pietate dormitionem acceperant, optimam haberent repositam gratiam.
II M VulgHetz 12:46  Sancta ergo, et salubris est cogitatio pro defunctis exorare, ut a peccatis solvantur.