II MACCABEES
Chapter 10
II M | VulgHetz | 10:1 | Machabæus autem, et qui cum eo erant, Domino se protegente, templum quidem, et civitatem recepit: | |
II M | VulgHetz | 10:2 | aras autem, quas alienigenæ per plateas extruxerant, itemque delubra demolitus est. | |
II M | VulgHetz | 10:3 | et purgato templo, aliud altare fecerunt: et de ignitis lapidibus igne concepto sacrificia obtulerunt post biennium, et incensum, et lucernas, et panes propositionis posuerunt. | |
II M | VulgHetz | 10:4 | Quibus gestis, rogabant Dominum prostrati in terram, ne amplius talibus malis inciderent: sed et, si quando peccassent, ut ab ipso mitius corriperentur, et non barbaris, ac blasphemis hominibus traderentur. | |
II M | VulgHetz | 10:5 | Qua die autem templum ab alienigenis pollutum fuerat, contigit eadem die purificationem fieri, vigesima quinta mensis, qui fuit Casleu. | |
II M | VulgHetz | 10:6 | Et cum lætitia diebus octo egerunt in modum tabernaculorum, recordantes quod ante modicum temporis diem sollemnem tabernaculorum in montibus, et in speluncis more bestiarum egerant. | |
II M | VulgHetz | 10:7 | Propter quod Thyrsos, et ramos virides, et palmas præferebant ei, qui prosperavit mundari locum suum. | |
II M | VulgHetz | 10:8 | Et decreverunt communi præcepto, et decreto, universæ genti Iudæorum omnibus annis agere dies istos. | |
II M | VulgHetz | 10:10 | Nunc autem de Eupatore Antiochi impii filio, quæ gesta sunt narrabimus, breviantes mala, quæ in bellis gesta sunt. | |
II M | VulgHetz | 10:11 | Hic enim suscepto regno, constituit super negotia regni Lysiam quemdam, Phœnicis, et Syriæ militiæ principem. | |
II M | VulgHetz | 10:12 | Nam Ptolemæus, qui dicebatur Macer, iusti tenax, erga Iudæos esse constituit, et præcipue propter iniquitatem, quæ facta erat in eos, et pacifice agere cum eis. | |
II M | VulgHetz | 10:13 | Sed ob hoc accusatus ab amicis apud Eupatorem, cum frequenter proditor audiret, eo quod Cyprum creditam sibi a Philometore deseruisset, et ad Antiochum Nobilem translatus etiam ab eo recessisset, veneno vitam finivit. | |
II M | VulgHetz | 10:14 | Gorgias autem, cum esset dux locorum, assumptis advenis frequenter Iudæos debellabat. | |
II M | VulgHetz | 10:15 | Iudæi vero, qui tenebant opportunas munitiones, fugatos ab Ierosolymis suscipiebant, et bellare tentabant. | |
II M | VulgHetz | 10:16 | Hi vero, qui erant cum Machabæo, per orationes Dominum rogantes ut esset sibi adiutor, impetum fecerunt in munitiones Idumæorum: | |
II M | VulgHetz | 10:17 | multaque vi insistentes, loca obtinuerunt, occurrentes interemerunt, et omnes simul non minus viginti millibus trucidaverunt. | |
II M | VulgHetz | 10:18 | Quidam autem, cum confugissent in duas turres valde munitas, omnem apparatum ad repugnandum habentes, | |
II M | VulgHetz | 10:19 | Machabæus ad eorum expugnationem, relicto Simone, et Iosepho, itemque Zachæo: eisque qui cum ipsis erant satis multis, ipse ad eas, quæ amplius perurgebant, pugnas conversus est. | |
II M | VulgHetz | 10:20 | Hi vero, qui cum Simone erant, cupiditate ducti, a quibusdam, qui in turribus erant, suasi sunt pecunia: et septuaginta millibus didrachmis acceptis, dimiserunt quosdam effugere. | |
II M | VulgHetz | 10:21 | Cum autem Machabæo nunciatum esset quod factum est, principibus populi congregatis, accusavit, quod pecunia fratres vendidissent, adversariis eorum dimissis. | |
II M | VulgHetz | 10:23 | Armis autem ac manibus omnia prospere agendo in duabus munitionibus plus quam viginti millia peremit. | |
II M | VulgHetz | 10:24 | At Timotheus, qui prius a Iudæis fuerat superatus, convocato exercitu peregrinæ multitudinis, et congregato equitatu Asiano, advenit quasi armis Iudæam capturus. | |
II M | VulgHetz | 10:25 | Machabæus autem, et qui cum ipso erant, appropinquante illo, deprecabantur Dominum, caput terra aspergentes, lumbosque ciliciis præcincti, | |
II M | VulgHetz | 10:26 | ad altaris crepidinem provoluti, ut sibi propitius, inimicis autem eorum esset inimicus, et adversariis adversaretur, sicut lex dicit. | |
II M | VulgHetz | 10:27 | Et ita post orationem, sumptis armis, longius de civitate procedentes, et proximi hostibus effecti, resederunt. | |
II M | VulgHetz | 10:28 | Primo autem solis ortu utrique commiserunt: isti quidem victoriæ, et prosperitatis sponsorem cum virtute Dominum habentes: illi autem ducem belli animum habebant. | |
II M | VulgHetz | 10:29 | Sed, cum vehemens pugna esset, apparuerunt adversariis de cælo viri quinque in equis, frenis aureis decori, ducatum Iudæis præstantes: | |
II M | VulgHetz | 10:30 | ex quibus duo Machabæum medium habentes, armis suis circumseptum incolumem conservabant: in adversarios autem tela, et fulmina iaciebant, ex quo et cæcitate confusi, et repleti perturbatione cadebant. | |
II M | VulgHetz | 10:33 | Machabæus autem, et qui cum eo erant, lætantes obsederunt præsidium diebus quatuor. | |
II M | VulgHetz | 10:34 | At hi, qui intus erant, loci firmitate confisi, supra modum maledicebant, et sermones nefandos iactabant. | |
II M | VulgHetz | 10:35 | Sed cum dies quinta illucesceret, viginti iuvenes ex his, qui cum Machabæo erant, accensi animis propter blasphemiam, viriliter accesserunt ad murum, et feroci animo incedentes ascendebant: | |
II M | VulgHetz | 10:36 | sed et alii similiter ascendentes, turres, portasque succendere aggressi sunt, atque ipsos maledicos vivos concremare. | |
II M | VulgHetz | 10:37 | Per continuum autem biduum præsidio vastato, Timotheum occultantem se in quodam repertum loco peremerunt: et fratrem illius Chæream, et Apollophanem occiderunt. | |