Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
JOB
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 23
Job VulgClem 23:2  Nunc quoque in amaritudine est sermo meus, et manus plagæ meæ aggravata est super gemitum meum.
Job VulgClem 23:3  Quis mihi tribuat ut cognoscam et inveniam illum, et veniam usque ad solium ejus ?
Job VulgClem 23:4  Ponam coram eo judicium, et os meum replebo increpationibus :
Job VulgClem 23:5  ut sciam verba quæ mihi respondeat, et intelligam quid loquatur mihi.
Job VulgClem 23:6  Nolo multa fortitudine contendat mecum, nec magnitudinis suæ mole me premat.
Job VulgClem 23:7  Proponat æquitatem contra me, et perveniat ad victoriam judicium meum.
Job VulgClem 23:8  Si ad orientem iero, non apparet ; si ad occidentem, non intelligam eum.
Job VulgClem 23:9  Si ad sinistram, quid agam ? non apprehendam eum ; si me vertam ad dexteram, non videbo illum.
Job VulgClem 23:10  Ipse vero scit viam meam, et probavit me quasi aurum quod per ignem transit.
Job VulgClem 23:11  Vestigia ejus secutus est pes meus : viam ejus custodivi, et non declinavi ex ea.
Job VulgClem 23:12  A mandatis labiorum ejus non recessi, et in sinu meo abscondi verba oris ejus.
Job VulgClem 23:13  Ipse enim solus est, et nemo avertere potest cogitationem ejus : et anima ejus quodcumque voluit, hoc fecit.
Job VulgClem 23:14  Cum expleverit in me voluntatem suam, et alia multa similia præsto sunt ei.
Job VulgClem 23:15  Et idcirco a facie ejus turbatus sum, et considerans eum, timore sollicitor.
Job VulgClem 23:16  Deus mollivit cor meum, et Omnipotens conturbavit me.
Job VulgClem 23:17  Non enim perii propter imminentes tenebras, nec faciem meam operuit caligo.