JOHN
Chapter 3
John | Vulgate | 3:2 | hic venit ad eum nocte et dixit ei rabbi scimus quia a Deo venisti magister nemo enim potest haec signa facere quae tu facis nisi fuerit Deus cum eo | |
John | Vulgate | 3:3 | respondit Iesus et dixit ei amen amen dico tibi nisi quis natus fuerit denuo non potest videre regnum Dei | |
John | Vulgate | 3:4 | dicit ad eum Nicodemus quomodo potest homo nasci cum senex sit numquid potest in ventrem matris suae iterato introire et nasci | |
John | Vulgate | 3:5 | respondit Iesus amen amen dico tibi nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu non potest introire in regnum Dei | |
John | Vulgate | 3:8 | Spiritus ubi vult spirat et vocem eius audis sed non scis unde veniat et quo vadat sic est omnis qui natus est ex Spiritu | |
John | Vulgate | 3:11 | amen amen dico tibi quia quod scimus loquimur et quod vidimus testamur et testimonium nostrum non accipitis | |
John | Vulgate | 3:13 | et nemo ascendit in caelum nisi qui descendit de caelo Filius hominis qui est in caelo | |
John | Vulgate | 3:16 | sic enim dilexit Deus mundum ut Filium suum unigenitum daret ut omnis qui credit in eum non pereat sed habeat vitam aeternam | |
John | Vulgate | 3:17 | non enim misit Deus Filium suum in mundum ut iudicet mundum sed ut salvetur mundus per ipsum | |
John | Vulgate | 3:18 | qui credit in eum non iudicatur qui autem non credit iam iudicatus est quia non credidit in nomine unigeniti Filii Dei | |
John | Vulgate | 3:19 | hoc est autem iudicium quia lux venit in mundum et dilexerunt homines magis tenebras quam lucem erant enim eorum mala opera | |
John | Vulgate | 3:20 | omnis enim qui mala agit odit lucem et non venit ad lucem ut non arguantur opera eius | |
John | Vulgate | 3:21 | qui autem facit veritatem venit ad lucem ut manifestentur eius opera quia in Deo sunt facta | |
John | Vulgate | 3:22 | post haec venit Iesus et discipuli eius in iudaeam terram et illic demorabatur cum eis et baptizabat | |
John | Vulgate | 3:23 | erat autem et Iohannes baptizans in Aenon iuxta Salim quia aquae multae erant illic et adveniebant et baptizabantur | |
John | Vulgate | 3:26 | et venerunt ad Iohannem et dixerunt ei rabbi qui erat tecum trans Iordanen cui tu testimonium perhibuisti ecce hic baptizat et omnes veniunt ad eum | |
John | Vulgate | 3:27 | respondit Iohannes et dixit non potest homo accipere quicquam nisi fuerit ei datum de caelo | |
John | Vulgate | 3:28 | ipsi vos mihi testimonium perhibetis quod dixerim ego non sum Christus sed quia missus sum ante illum | |
John | Vulgate | 3:29 | qui habet sponsam sponsus est amicus autem sponsi qui stat et audit eum gaudio gaudet propter vocem sponsi hoc ergo gaudium meum impletum est | |
John | Vulgate | 3:31 | qui desursum venit supra omnes est qui est de terra de terra est et de terra loquitur qui de caelo venit supra omnes est | |