Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
JONAH
Up
1 2 3 4
Chapter 1
Jona VulgCont 1:1  Et factum est verbum Domini ad Ionam filium Amathi, dicens:
Jona VulgCont 1:2  Surge, et vade in Niniven civitatem grandem, et prædica in ea: quia ascendit malitia eius coram me.
Jona VulgCont 1:3  Et surrexit Ionas, ut fugeret in Tharsis a facie Domini, et descendit in Ioppen, et invenit navem euntem in Tharsis: et dedit naulum eius, et descendit in eam ut iret cum eis in Tharsis a facie Domini.
Jona VulgCont 1:4  Dominus autem misit ventum magnum in mare: et facta est tempestas magna in mari, et navis periclitabatur conteri.
Jona VulgCont 1:5  Et timuerunt nautæ, et clamaverunt viri ad deum suum: et miserunt vasa, quæ erant in navi, in mare, ut alleviaretur ab eis: et Ionas descendit ad interiora navis, et dormiebat sopore gravi.
Jona VulgCont 1:6  Et accessit ad eum gubernator, et dixit ei: Quid tu sopore deprimeris? surge, invoca Deum tuum, si forte recogitet Deus de nobis, et non pereamus.
Jona VulgCont 1:7  Et dixit vir ad collegam suum: Venite, et mittamus sortes, et sciamus quare hoc malum sit nobis. Et miserunt sortes: et cecidit sors super Ionam.
Jona VulgCont 1:8  Et dixerunt ad eum: Indica nobis cuius causa malum istud sit nobis: quod est opus tuum? quæ terra tua? et quo vadis? vel ex quo populo es tu?
Jona VulgCont 1:9  Et dixit ad eos: Hebræus ego sum, et Dominum Deum cæli ego timeo, qui fecit mare et aridam.
Jona VulgCont 1:10  Et timuerunt viri timore magno, et dixerunt ad eum: Quid hoc fecisti? (Cognoverunt enim viri quod a facie Domini fugeret, quia indicaverat eis.)
Jona VulgCont 1:11  Et dixerunt ad eum: Quid faciemus tibi, et cessabit mare a nobis? quia mare ibat, et intumescebat.
Jona VulgCont 1:12  Et dixit ad eos: Tollite me, et mittite in mare, et cessabit mare a vobis: scio enim ego quoniam propter me tempestas hæc grandis venit super vos.
Jona VulgCont 1:13  Et remigabant viri ut reverterentur ad aridam, et non valebant: quia mare ibat, et intumescebat super eos.
Jona VulgCont 1:14  Et clamaverunt ad Dominum, et dixerunt: Quæsumus Domine, ne pereamus in anima viri istius, et ne des super nos sanguinem innocentem: quia tu Domine, sicut voluisti, fecisti.
Jona VulgCont 1:15  Et tulerunt Ionam, et miserunt in mare: et stetit mare a fervore suo.
Jona VulgCont 1:16  Et timuerunt viri timore magno Dominum, et immolaverunt hostias Domino, et voverunt vota.
Chapter 2
Jona VulgCont 2:1  Et præparavit Dominus piscem grandem ut deglutiret Ionam: et erat Ionas in ventre piscis tribus diebus, et tribus noctibus.
Jona VulgCont 2:2  Et oravit Ionas ad Dominum Deum suum de ventre piscis.
Jona VulgCont 2:3  Et dixit: Clamavi de tribulatione mea ad Dominum, et exaudivit me: de ventre inferi clamavi, et exaudisti vocem meam.
Jona VulgCont 2:4  Et proiecisti me in profundum in corde maris, et flumen circumdedit me: omnes gurgites tui, et fluctus tui super me transierunt.
Jona VulgCont 2:5  Et ego dixi: Abiectus sum a conspectu oculorum tuorum: verumtamen rursus videbo templum sanctum tuum.
Jona VulgCont 2:6  Circumdederunt me aquæ usque ad animam: abyssus vallavit me, pelagus operuit caput meum.
Jona VulgCont 2:7  Ad extrema montium descendi: terræ vectes concluserunt me in æternum: et sublevabis de corruptione vitam meam, Domine Deus meus.
Jona VulgCont 2:8  Cum angustiaretur in me anima mea, Domini recordatus sum: ut veniat ad te oratio mea ad templum sanctum tuum.
Jona VulgCont 2:9  Qui custodiunt vanitates frustra, misericordiam suam derelinquunt.
Jona VulgCont 2:10  Ego autem in voce laudis immolabo tibi: quæcumque vovi, reddam pro salute Domino.
Jona VulgCont 2:11  Et dixit Dominus pisci: et evomuit Ionam in aridam.
Chapter 3
Jona VulgCont 3:1  Et factum est verbum Domini ad Ionam secundo, dicens:
Jona VulgCont 3:2  Surge, et vade in Niniven civitatem magnam: et prædica in ea prædicationem, quam ego loquor ad te.
Jona VulgCont 3:3  Et surrexit Ionas, et abiit in Niniven iuxta verbum Domini: et Ninive erat civitas magna itinere trium dierum.
Jona VulgCont 3:4  Et cœpit Ionas introire in civitatem itinere diei unius: et clamavit, et dixit: Adhuc quadraginta dies, et Ninive subvertetur.
Jona VulgCont 3:5  Et crediderunt viri Ninivitæ in Deum: et prædicaverunt ieiunium, et vestiti sunt saccis a maiore usque ad minorem.
Jona VulgCont 3:6  Et pervenit verbum ad regem Ninive: et surrexit de solio suo, et abiecit vestimentum suum a se, et indutus est sacco, et sedit in cinere.
Jona VulgCont 3:7  Et clamavit, et dixit: In Ninive ex ore regis et principum eius, dicens: Homines, et iumenta, et boves, et pecora non gustent quidquam: nec pascantur, et aquam non bibant.
Jona VulgCont 3:8  Et operiantur saccis homines, et iumenta, et clament ad Dominum in fortitudine, et convertatur vir a via sua mala, et ab iniquitate, quæ est in manibus eorum.
Jona VulgCont 3:9  Quis scit si convertatur, et ignoscat Deus: et revertatur a furore iræ suæ, et non peribimus?
Jona VulgCont 3:10  Et vidit Deus opera eorum, quia conversi sunt de via sua mala: et misertus est Deus super malitiam, quam locutus fuerat ut faceret eis, et non fecit.
Chapter 4
Jona VulgCont 4:1  Et afflictus est Ionas afflictione magna, et iratus est:
Jona VulgCont 4:2  et oravit ad Dominum, et dixit: Obsecro Domine, numquid non hoc est verbum meum, cum adhuc essem in terra mea? propter hoc præoccupavi ut fugerem in Tharsis. scio enim quia tu Deus clemens, et misericors es, patiens, et multæ miserationis, et ignoscens super malitia.
Jona VulgCont 4:3  Et nunc Domine tolle quæso animam meam a me: quia melior est mihi mors quam vita.
Jona VulgCont 4:5  Et egressus est Ionas de civitate, et sedit contra Orientem civitatis: et fecit sibimet umbraculum ibi, et sedebat subter illud in umbra, donec videret quid accideret civitati.
Jona VulgCont 4:6  Et præparavit Dominus Deus hederam, et ascendit super caput Ionæ, ut esset umbra super caput eius, et protegeret eum: laboraverat enim: et lætatus est Ionas super hedera, lætitia magna.
Jona VulgCont 4:7  Et paravit Deus vermen ascensu diluculi in crastinum: et percussit hederam, et exaruit.
Jona VulgCont 4:8  Et cum ortus fuisset sol, præcepit Dominus vento calido, et urenti: et percussit sol super caput Ionæ, et æstuabat: et petivit animæ suæ ut moreretur, et dixit: Melius est mihi mori, quam vivere.
Jona VulgCont 4:9  Et dixit Dominus ad Ionam: Putasne bene irasceris tu super hedera? Et dixit: Bene irascor ego usque ad mortem.
Jona VulgCont 4:10  Et dixit Dominus: Tu doles super hederam, in qua non laborasti, neque fecisti ut cresceret. quæ sub una nocte nata est, et sub una nocte periit.
Jona VulgCont 4:11  Et ego non parcam Ninive civitati magnæ, in qua sunt plus quam centum viginti millia hominum, qui nesciunt quid sit inter dexteram et sinistram suam, et iumenta multa?