Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
JONAH
Up
1 2 3 4
Chapter 1
Jona VulgSist 1:1  Et factum est verbum Domini ad Ionam filium Amathi, dicens:
Jona VulgSist 1:2  Surge, et vade in Niniven civitatem grandem, et praedica in ea: quia ascendit malitia eius coram me.
Jona VulgSist 1:3  Et surrexit Ionas, ut fugeret in Tharsis a facie Domini, et descendit in Ioppen, et invenit navem euntem in Tharsis: et dedit naulum eius, et descendit in eam ut iret cum eis in Tharsis a facie Domini.
Jona VulgSist 1:4  Dominus autem misit ventum magnum in mare: et facta est tempestas magna in mari, et navis periclitabatur conteri.
Jona VulgSist 1:5  Et timuerunt nautae, et clamaverunt viri ad deum suum: et miserunt vasa, quae erant in navi, in mare, ut alleviaretur ab eis: et Ionas descendit ad interiora navis, et dormiebat sopore gravi.
Jona VulgSist 1:6  Et accessit ad eum gubernator, et dixit ei: Quid tu sopore deprimeris? surge, invoca Deum tuum, si forte recogitet Deus de nobis, et non pereamus.
Jona VulgSist 1:7  Et dixit vir ad collegam suum: Venite, et mittamus sortes, et sciamus quare hoc malum sit nobis. Et miserunt sortes: et cecidit sors super Ionam.
Jona VulgSist 1:8  Et dixerunt ad eum: Indica nobis cuius causa malum istud sit nobis: quod est opus tuum? quae terra tua? et quo vadis? vel ex quo populo es tu?
Jona VulgSist 1:9  Et dixit ad eos: Hebraeus ego sum, et Dominum Deum caeli ego timeo, qui fecit mare et aridam.
Jona VulgSist 1:10  Et timuerunt viri timore magno, et dixerunt ad eum: Quid hoc fecisti? (Cognoverunt enim viri quod a facie Domini fugeret, quia indicaverat eis.)
Jona VulgSist 1:11  Et dixerunt ad eum: Quid faciemus tibi, et cessabit mare a nobis? quia mare ibat, et intumescebat.
Jona VulgSist 1:12  Et dixit ad eos: Tollite me, et mittite in mare, et cessabit mare a vobis: scio enim ego quoniam propter me tempestas haec grandis venit super vos.
Jona VulgSist 1:13  Et remigabant viri ut reverterentur ad aridam, et non valebant: quia mare ibat, et intumescebat super eos.
Jona VulgSist 1:14  Et clamaverunt ad Dominum, et dixerunt: Quaesumus Domine, ne pereamus in anima viri istius, et ne des super nos sanguinem innocentem: quia tu Domine, sicut voluisti, fecisti.
Jona VulgSist 1:15  Et tulerunt Ionam, et miserunt in mare: et stetit mare a fervore suo.
Jona VulgSist 1:16  Et timuerunt viri timore magno Dominum, et immolaverunt hostias Domino, et voverunt vota.
Chapter 2
Jona VulgSist 2:1  Et praeparavit Dominus piscem grandem ut deglutiret Ionam: et erat Ionas in ventre piscis tribus diebus, et tribus noctibus.
Jona VulgSist 2:2  Et oravit Ionas ad Dominum Deum suum de ventre piscis.
Jona VulgSist 2:3  Et dixit: Clamavi de tribulatione mea ad Dominum, et exaudivit me: de ventre inferi clamavi, et exaudisti vocem meam.
Jona VulgSist 2:4  Et proiecisti me in profundum in corde maris, et flumen circumdedit me: omnes gurgites tui, et fluctus tui super me transierunt.
Jona VulgSist 2:5  Et ego dixi: Abiectus sum a conspectu oculorum tuorum: verumtamen rursus videbo templum sanctum tuum.
Jona VulgSist 2:6  Circumdederunt me aquae usque ad animam: abyssus vallavit me, pelagus operuit caput meum.
Jona VulgSist 2:7  Ad extrema montium descendi: terrae vectes concluserunt me in aeternum: et sublevabis de corruptione vitam meam, Domine Deus meus.
Jona VulgSist 2:8  Cum angustiaretur in me anima mea, Domini recordatus sum: ut veniat ad te oratio mea ad templum sanctum tuum.
Jona VulgSist 2:9  Qui custodiunt vanitates frustra, misericordiam suam derelinquunt.
Jona VulgSist 2:10  Ego autem in voce laudis immolabo tibi: quaecumque vovi, reddam pro salute Domino.
Jona VulgSist 2:11  Et dixit Dominus pisci: et evomuit Ionam in aridam.
Chapter 3
Jona VulgSist 3:1  Et factum est verbum Domini ad Ionam secundo, dicens:
Jona VulgSist 3:2  Surge, et vade in Niniven civitatem magnam: et praedica in ea praedicationem, quam ego loquor ad te.
Jona VulgSist 3:3  Et surrexit Ionas, et abiit in Niniven iuxta verbum Domini: et Ninive erat civitas magna itinere trium dierum.
Jona VulgSist 3:4  Et coepit Ionas introire in civitatem itinere diei unius: et clamavit, et dixit: Adhuc quadraginta dies, et Ninive subvertetur.
Jona VulgSist 3:5  Et crediderunt viri Ninivitae in Deum: et praedicaverunt ieiunium, et vestiti sunt saccis a maiore usque ad minorem.
Jona VulgSist 3:6  Et pervenit verbum ad regem Ninive: et surrexit de solio suo, et abiecit vestimentum suum a se, et indutus est sacco, et sedit in cinere.
Jona VulgSist 3:7  Et clamavit, et dixit in Ninive ex ore regis et principum eius, dicens: Homines, et iumenta, et boves, et pecora non gustent quidquam: nec pascantur, et aquam non bibant.
Jona VulgSist 3:8  Et operiantur saccis homines, et iumenta, et clament ad Dominum in fortitudine, et convertatur vir a via sua mala, et ab iniquitate, quae est in manibus eorum.
Jona VulgSist 3:9  Quis scit si convertatur, et ignoscat Deus: et revertatur a furore irae suae, et non peribimus?
Jona VulgSist 3:10  Et vidit Deus opera eorum, quia conversi sunt de via sua mala: et misertus est Deus super malitiam, quam locutus fuerat ut faceret eis, et non fecit.
Chapter 4
Jona VulgSist 4:1  Et afflictus est Ionas afflictione magna, et iratus est:
Jona VulgSist 4:2  et oravit ad Dominum, et dixit: Obsecro Domine, numquid non hoc est verbum meum, cum adhuc essem in terra mea? propter hoc praeoccupavi ut fugerem in Tharsis. scio enim quia tu Deus clemens, et misericors es, patiens, et multae miserationis, et ignoscens super malitia.
Jona VulgSist 4:3  Et nunc Domine tolle quaeso animam meam a me: quia melior est mihi mors quam vita.
Jona VulgSist 4:5  Et egressus est Ionas de civitate, et sedit contra Orientem civitatis: et fecit sibimet umbraculum ibi, et sedebat subter illud in umbra, donec videret quid accideret civitati.
Jona VulgSist 4:6  Et praeparavit Dominus Deus hederam, et ascendit super caput Ionae, ut esset umbra super caput eius, et protegeret eum: laboraverat enim: et laetatus est Ionas super hedera, laetitia magna.
Jona VulgSist 4:7  Et paravit Deus vermen ascensu diluculi in crastinum: et percussit hederam, et exaruit.
Jona VulgSist 4:8  Et cum ortus fuisset sol, praecepit Dominus vento calido, et urenti: et percussit sol super caput Ionae, et aestuabat: et petivit animae suae ut moreretur, et dixit: Melius est mihi mori, quam vivere.
Jona VulgSist 4:9  Et dixit Dominus ad Ionam: Putasne bene irasceris tu super hedera? Et dixit: Bene irascor ego usque ad mortem.
Jona VulgSist 4:10  Et dixit Dominus: Tu doles super hederam, in qua non laborasti, neque fecisti ut cresceret. quae sub una nocte nata est, et sub una nocte periit.
Jona VulgSist 4:11  Et ego non parcam Ninive civitati magnae, in qua sunt plus quam centum viginti millia hominum, qui nesciunt quid sit inter dexteram et sinistram suam, et iumenta multa?