Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
JUDITH
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 8
Judi VulgSist 8:1  Et factum est, cum audisset haec verba Iudith vidua, quae erat filia Merari, filii Idox, filii Ioseph, filii Oziae, filii Elai, filii Iamnor, filii Gedeon, filii Raphaim, filii Achitob, filii Melchiae, filii Enan, filii Nathaniae, filii Salathiel, filii Simeon, filii Ruben:
Judi VulgSist 8:2  et vir eius fuit Manasses, qui mortuus est in diebus messis hordeaceae:
Judi VulgSist 8:3  instabat enim super alligantes manipulos in campo, et venit aestus super caput eius, et mortuus est in Bethulia civitate sua, et sepultus est illic cum patribus suis.
Judi VulgSist 8:4  Erat autem Iudith relicta eius vidua iam annis tribus, et mensibus sex.
Judi VulgSist 8:5  Et in superioribus domus suae fecit sibi secretum cubiculum, in quo cum puellis suis clausa morabatur,
Judi VulgSist 8:6  et habens super lumbos suos cilicium, ieiunabat omnibus diebus vitae suae, praeter sabbata, et neomenias, et festa domus Israel.
Judi VulgSist 8:7  Erat autem eleganti aspectu nimis, cui vir suus reliquerat divitias multas, et familiam copiosam, ac possessiones armentis boum, et gregibus ovium plenas.
Judi VulgSist 8:8  Et erat haec in omnibus famosissima, quoniam timebat Dominum valde, nec erat qui loqueretur de illa verbum malum.
Judi VulgSist 8:9  Haec itaque cum audisset quoniam Ozias promisisset quod transacto quinto die traderet civitatem, misit ad presbyteros Chabri, et Charmi.
Judi VulgSist 8:10  Qui venerunt ad illam, et dixit illis: Quod est hoc verbum, in quo consensit Ozias, ut tradat civitatem Assyriis si intra quinque dies non venerit vobis adiutorium?
Judi VulgSist 8:12  Non est iste sermo, qui misericordiam provocet, sed potius qui iram excitet, et furorem accendat.
Judi VulgSist 8:13  Posuistis vos tempus miserationis Domini, et in arbitrium vestrum, diem constituistis ei.
Judi VulgSist 8:14  Sed quia patiens Dominus est, in hoc ipso poeniteamus, et indulgentiam eius fusis lacrymis postulemus:
Judi VulgSist 8:15  non enim quasi homo, sic Deus comminabitur, neque sicut filius hominis ad iracundiam inflammabitur.
Judi VulgSist 8:16  Et ideo humiliemus illi animas nostras, et in spiritu constituti humiliato, servientes illi,
Judi VulgSist 8:17  dicamus flentes Domino, ut secundum voluntatem suam sic faciat nobiscum misericordiam suam: ut sicut conturbatum est cor nostrum in superbia eorum, ita etiam de nostra humilitate gloriemur:
Judi VulgSist 8:18  quoniam non sumus secuti peccata patrum nostrorum, qui dereliquerunt Deum suum, et adoraverunt deos alienos,
Judi VulgSist 8:19  pro quo scelere dati sunt in gladium, et in rapinam, et in confusionem inimicis suis: nos autem alterum Deum nescimus praeter ipsum.
Judi VulgSist 8:20  Expectemus humiles consolationem eius, et exquiret sanguinem nostrum de afflictionibus inimicorum nostrorum, et humiliabit omnes Gentes, quaecumque insurgunt contra nos, et faciet illas sine honore Dominus Deus noster.
Judi VulgSist 8:21  Et nunc fratres, quoniam vos estis presbyteri in populo Dei, et ex vobis pendet anima illorum, ad eloquium vestrum corda eorum erigite, ut memores sint, quia tentati sunt patres nostri ut probarentur, si vere colerent Deum suum.
Judi VulgSist 8:22  Memores esse debent, quomodo pater noster Abraham tentatus est, et per multas tribulationes probatus, Dei amicus effectus est.
Judi VulgSist 8:23  Sic Isaac, sic Iacob, sic Moyses, et omnes qui placuerunt Deo, per multas tribulationes transierunt fideles.
Judi VulgSist 8:24  Illi autem, qui tentationes non susceperunt cum timore Domini, et impatientiam suam et improperium murmurationis suae contra Dominum protulerunt,
Judi VulgSist 8:25  exterminati sunt ab exterminatore, et a serpentibus perierunt.
Judi VulgSist 8:26  Et nos ergo non ulciscamur nos pro his, quae patimur,
Judi VulgSist 8:27  sed reputantes peccatis nostris haec ipsa supplicia minora esse flagella Domini, quibus quasi servi corripimur ad emendationem, et non ad perditionem nostram evenisse credamus.
Judi VulgSist 8:28  Et dixerunt illi Ozias, et presbyteri: Omnia, quae locuta es, vera sunt, et non est in sermonibus tuis ulla reprehensio.
Judi VulgSist 8:29  Nunc ergo ora pro nobis, quoniam mulier sancta es, et timens Deum.
Judi VulgSist 8:30  Et dixit illis Iudith: Sicut quod potui loqui, Dei esse cognoscitis:
Judi VulgSist 8:31  ita quod facere disposui, probate si ex Deo est, et orate ut firmum faciat Deus consilium meum.
Judi VulgSist 8:32  Stabitis vos ad portam nocte ista, et ego exeam cum abra mea: et orate, ut sicut dixistis, in diebus quinque respiciat Dominus populum suum Israel.
Judi VulgSist 8:33  Vos autem nolo ut scrutemini actum meum, et usque dum renunciem vobis, nihil aliud fiat, nisi oratio pro me ad Dominum Deum nostrum.
Judi VulgSist 8:34  Et dixit ad eam Ozias princeps Iuda: Vade in pace, et Dominus sit tecum in ultionem inimicorum nostrorum. Et revertentes abierunt.