LEVITICUS
Chapter 6
Levi | VulgCont | 6:2 | Anima quæ peccaverit, et contempto Domino, negaverit proximo suo depositum quod fidei eius creditum fuerat, vel vi aliquid extorserit, aut calumniam fecerit, | |
Levi | VulgCont | 6:3 | sive rem perditam invenerit, et inficians insuper peieraverit, et quodlibet aliud ex pluribus fecerit, in quibus solent peccare homines, | |
Levi | VulgCont | 6:5 | omnia quæ per fraudem voluit obtinere, integra, et quintam insuper partem domino cui damnum intulerat. | |
Levi | VulgCont | 6:6 | Pro peccato autem suo offeret arietem immaculatum de grege, et dabit eum sacerdoti, iuxta æstimationem, mensuramque delicti: | |
Levi | VulgCont | 6:7 | qui rogabit pro eo coram Domino, et dimittetur illi pro singulis quæ faciendo peccavit. | |
Levi | VulgCont | 6:9 | Præcipe Aaron et filiis eius: Hæc est lex holocausti: Cremabitur in altari tota nocte usque mane: ignis ex eodem altari erit. | |
Levi | VulgCont | 6:10 | Vestietur tunica sacerdos et feminalibus lineis: tolletque cineres, quos vorans ignis exussit, et ponens iuxta altare, | |
Levi | VulgCont | 6:11 | spoliabitur prioribus vestimentis, indutusque aliis, efferret eos extra castra, et in loco mundissimo usque ad favillam consumi faciet. | |
Levi | VulgCont | 6:12 | Ignis autem in altari semper ardebit, quem nutriet sacerdos subiiciens ligna mane per singulos dies, et imposito holocausto, desuper adolebit adipes pacificorum. | |
Levi | VulgCont | 6:14 | Hæc est lex sacrificii et libamentorum, quæ offerent filii Aaron coram Domino, et coram altari. | |
Levi | VulgCont | 6:15 | Tollet sacerdos pugillum similæ, quæ conspersa est oleo, et totum thus, quod super similam positum est: adolebitque illud in altari in monimentum odoris suavissimi Domino: | |
Levi | VulgCont | 6:16 | reliquam autem partem similæ comedet Aaron cum filiis suis, absque fermento: et comedet in loco sancto atrii tabernaculi. | |
Levi | VulgCont | 6:17 | Ideo autem non fermentabitur, quia pars eius in Domini offertur incensum. Sanctum sanctorum erit, sicut pro peccato atque delicto. | |
Levi | VulgCont | 6:18 | Mares tantum stirpis Aaron comedent illud. Legitimum ac sempiternum erit in generationibus vestris de sacrificiis Domini. Omnis, qui tetigerit illa, sanctificabitur. | |
Levi | VulgCont | 6:20 | Hæc est oblatio Aaron, et filiorum eius, quam offerre debent Domino in die unctionis suæ. Decimam partem ephi offerent similæ in sacrificio sempiterno, medium eius mane, et medium eius vespere: | |
Levi | VulgCont | 6:21 | quæ in sartagine oleo conspersa frigetur. Offeret autem eam calidam in odorem suavissimum Domino | |
Levi | VulgCont | 6:25 | Loquere Aaron et filiis eius: Ista est lex hostiæ pro peccato: In loco ubi offertur holocaustum, immolabitur coram Domino. Sanctum sanctorum est. | |
Levi | VulgCont | 6:27 | Quidquid tetigerit carnes eius, sanctificabitur. Si de sanguine illius vestis fuerit aspersa, lavabitur in loco sancto. | |
Levi | VulgCont | 6:28 | Vas autem fictile, in quo cocta est, confringetur. Quod si vas æneum fuerit, defricabitur, et lavabitur aqua. | |
Levi | VulgCont | 6:29 | Omnis masculus de genere sacerdotali vescetur de carnibus eius, quia Sanctum sanctorum est. | |