MARK
Chapter 8
Mark | VulgSist | 8:1 | In diebus illis iterum cum turba multa esset cum Iesu, nec haberent quod manducarent: convocatis discipulis, ait illis: | |
Mark | VulgSist | 8:2 | Misereor super turbam: quia ecce iam triduo sustinent me, nec habent quod manducent: | |
Mark | VulgSist | 8:3 | et si dimisero eos ieiunos in domum suam, deficient in via: quidam enim ex eis de longe venerunt. | |
Mark | VulgSist | 8:4 | Et responderunt ei discipuli sui: unde illos quis poterit saturare panibus in solitudine? | |
Mark | VulgSist | 8:6 | Et praecepit turbae discumbere super terram. Et accipiens septem panes, gratias agens fregit, et dabat discipulis suis ut apponerent, et apposuerunt turbae. | |
Mark | VulgSist | 8:8 | Et manducaverunt, et saturati sunt, et sustulerunt quod superaverat de fragmentis, septem sportas. | |
Mark | VulgSist | 8:11 | Et exierunt Pharisaei, et coeperunt conquirere cum eo, quaerentes ab illo signum de caelo, tentantes eum. | |
Mark | VulgSist | 8:12 | Et ingemiscens spiritu, ait: Quid generatio ista signum quaerit? Amen dico vobis, si dabitur generationi isti signum. | |
Mark | VulgSist | 8:15 | Et praecipiebat eis, dicens: Videte, et cavete a fermento Pharisaeorum, et fermento Herodis. | |
Mark | VulgSist | 8:17 | Quo cognito, ait illis Iesus: Quid cogitatis, quia panes non habetis? nondum cognoscetis nec intelligitis? adhuc caecatum habetis cor vestrum? | |
Mark | VulgSist | 8:19 | quando quinque panes fregi in quinque millia: quot cophinos fragmentorum plenos sustulistis? Dicunt ei: Duodecim. | |
Mark | VulgSist | 8:20 | Quando et septem panes in quattuor millia: quot sportas fragmentorum tulistis? Et dicunt ei: Septem. | |
Mark | VulgSist | 8:23 | Et apprehensa manu caeci, eduxit eum extra vicum: et expuens in oculos eius impositis manibus suis, interrogavit eum si quid videret. | |
Mark | VulgSist | 8:25 | Deinde iterum imposuit manus super oculos eius: et coepit videre. et restitutus est ita ut clare videret omnia. | |
Mark | VulgSist | 8:26 | Et misit illum in domum suam, dicens: Vade in domum tuam: et si in vicum introieris, nemini dixeris. | |
Mark | VulgSist | 8:27 | Et egressus est Iesus, et discipuli eius in castella Caesareae Philippi: et in via interrogabat discipulos suos, dicens eis: Quem me dicunt esse homines? | |
Mark | VulgSist | 8:28 | Qui responderunt illi, dicentes: Alii Ioannem Baptistam, alii Eliam, alii vero quasi unum de prophetis. | |
Mark | VulgSist | 8:29 | Tunc dicit illis: Vos vero quem me esse dicitis? Respondens Petrus, ait ei: Tu es Christus. | |
Mark | VulgSist | 8:31 | Et coepit docere eos quoniam oportet filium hominis pati multa, et reprobari a senioribus, et a summis sacerdotibus, et Scribis, et occidi: et post tres dies resurgere. | |
Mark | VulgSist | 8:33 | Qui conversus, et videns discipulos suos, comminatus est Petro, dicens: Vade retro me satana, quoniam non sapis quae Dei sunt, sed quae sunt hominum. | |
Mark | VulgSist | 8:34 | Et convocata turba cum discipulis suis, dixit eis: Si quis vult me sequi, deneget semetipsum: et tollat crucem suam, et sequatur me. | |
Mark | VulgSist | 8:35 | Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam: qui autem perdiderit animam suam propter me, et Evangelium, salvam faciet eam. | |
Mark | VulgSist | 8:36 | Quid enim proderit homini, si lucretur mundum totum: et detrimentum animae suae faciat? | |
Mark | VulgSist | 8:38 | Qui enim me confessus fuerit, et verba mea in generatione ista adultera et peccatrice: et filius hominis confitebitur eum, cum venerit in gloria patris sui cum angelis sanctis. | |