MATTHEW
Chapter 28
Matt | VulgClem | 28:1 | Vespere autem sabbati, quæ lucescit in prima sabbati, venit Maria Magdalene, et altera Maria, videre sepulchrum. | |
Matt | VulgClem | 28:2 | Et ecce terræmotus factus est magnus. Angelus enim Domini descendit de cælo : et accedens revolvit lapidem, et sedebat super eum : | |
Matt | VulgClem | 28:5 | Respondens autem angelus dixit mulieribus : Nolite timere vos : scio enim, quod Jesum, qui crucifixus est, quæritis. | |
Matt | VulgClem | 28:6 | Non est hic : surrexit enim, sicut dixit : venite, et videte locum ubi positus erat Dominus. | |
Matt | VulgClem | 28:7 | Et cito euntes, dicite discipulis ejus quia surrexit : et ecce præcedit vos in Galilæam : ibi eum videbitis : ecce prædixi vobis. | |
Matt | VulgClem | 28:8 | Et exierunt cito de monumento cum timore et gaudio magno, currentes nuntiare discipulis ejus. | |
Matt | VulgClem | 28:9 | Et ecce Jesus occurrit illis, dicens : Avete. Illæ autem accesserunt, et tenuerunt pedes ejus, et adoraverunt eum. | |
Matt | VulgClem | 28:10 | Tunc ait illis Jesus : Nolite timere : ite, nuntiate fratribus meis ut eant in Galilæam ; ibi me videbunt. | |
Matt | VulgClem | 28:11 | Quæ cum abiissent, ecce quidam de custodibus venerunt in civitatem, et nuntiaverunt principibus sacerdotum omnia quæ facta fuerant. | |
Matt | VulgClem | 28:12 | Et congregati cum senioribus consilio accepto, pecuniam copiosam dederunt militibus, | |
Matt | VulgClem | 28:13 | dicentes : Dicite quia discipuli ejus nocte venerunt, et furati sunt eum, nobis dormientibus. | |
Matt | VulgClem | 28:15 | At illi, accepta pecunia, fecerunt sicut erant edocti. Et divulgatum est verbum istud apud Judæos, usque in hodiernum diem. | |
Matt | VulgClem | 28:16 | Undecim autem discipuli abierunt in Galilæam in montem ubi constituerat illis Jesus. | |
Matt | VulgClem | 28:18 | Et accedens Jesus locutus est eis, dicens : Data est mihi omnis potestas in cælo et in terra : | |
Matt | VulgClem | 28:19 | euntes ergo docete omnes gentes : baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti : | |