Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
MATTHEW
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 8
Matt VulgClem 8:1  Cum autem descendisset de monte, secutæ sunt eum turbæ multæ :
Matt VulgClem 8:2  et ecce leprosus veniens, adorabat eum, dicens : Domine, si vis, potes me mundare.
Matt VulgClem 8:3  Et extendens Jesus manum, tetigit eum, dicens : Volo : mundare. Et confestim mundata est lepra ejus.
Matt VulgClem 8:4  Et ait illi Jesus : Vide, nemini dixeris : sed vade, ostende te sacerdoti, et offer munus, quod præcepit Moyses, in testimonium illis.
Matt VulgClem 8:5  Cum autem introisset Capharnaum, accessit ad eum centurio, rogans eum,
Matt VulgClem 8:6  et dicens : Domine, puer meus jacet in domo paralyticus, et male torquetur.
Matt VulgClem 8:8  Et respondens centurio, ait : Domine, non sum dignus ut intres sub tectum meum : sed tantum dic verbo, et sanabitur puer meus.
Matt VulgClem 8:9  Nam et ego homo sum sub potestate constitutus, habens sub me milites, et dico huic : Vade, et vadit : et alii : Veni, et venit : et servo meo : Fac hoc, et facit.
Matt VulgClem 8:10  Audiens autem Jesus miratus est, et sequentibus se dixit : Amen dico vobis, non inveni tantam fidem in Israël.
Matt VulgClem 8:11  Dico autem vobis, quod multi ab oriente et occidente venient, et recumbent cum Abraham, et Isaac, et Jacob in regno cælorum :
Matt VulgClem 8:12  filii autem regni ejicientur in tenebras exteriores : ibi erit fletus et stridor dentium.
Matt VulgClem 8:13  Et dixit Jesus centurioni : Vade, et sicut credidisti, fiat tibi. Et sanatus est puer in illa hora.
Matt VulgClem 8:14  Et cum venisset Jesus in domum Petri, vidit socrum ejus jacentem, et febricitantem :
Matt VulgClem 8:15  et tetigit manum ejus, et dimisit eam febris, et surrexit, et ministrabat eis.
Matt VulgClem 8:16  Vespere autem facto, obtulerunt ei multos dæmonia habentes : et ejiciebat spiritus verbo, et omnes male habentes curavit :
Matt VulgClem 8:17  ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam, dicentem : Ipse infirmitates nostras accepit : et ægrotationes nostras portavit.
Matt VulgClem 8:18  Videns autem Jesus turbas multas circum se, jussit ire trans fretum.
Matt VulgClem 8:19  Et accedens unus scriba, ait illi : Magister, sequar te, quocumque ieris.
Matt VulgClem 8:20  Et dicit ei Jesus : Vulpes foveas habent, et volucres cæli nidos ; Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet.
Matt VulgClem 8:21  Alius autem de discipulis ejus ait illi : Domine, permitte me primum ire, et sepelire patrem meum.
Matt VulgClem 8:22  Jesus autem ait illi : Sequere me, et dimitte mortuos sepelire mortuos suos.
Matt VulgClem 8:23  Et ascendente eo in naviculam, secuti sunt eum discipuli ejus :
Matt VulgClem 8:24  et ecce motus magnus factus est in mari, ita ut navicula operiretur fluctibus : ipse vero dormiebat.
Matt VulgClem 8:25  Et accesserunt ad eum discipuli ejus, et suscitaverunt eum, dicentes : Domine, salva nos : perimus.
Matt VulgClem 8:26  Et dicit eis Jesus : Quid timidi estis, modicæ fidei ? Tunc surgens imperavit ventis, et mari, et facta est tranquillitas magna.
Matt VulgClem 8:27  Porro homines mirati sunt, dicentes : Qualis est hic, quia venti et mare obediunt ei ?
Matt VulgClem 8:28  Et cum venisset trans fretum in regionem Gerasenorum, occurrerunt ei duo habentes dæmonia, de monumentis exeuntes, sævi nimis, ita ut nemo posset transire per viam illam.
Matt VulgClem 8:29  Et ecce clamaverunt, dicentes : Quid nobis et tibi, Jesu fili Dei ? Venisti huc ante tempus torquere nos ?
Matt VulgClem 8:30  Erat autem non longe ab illis grex multorum porcorum pascens.
Matt VulgClem 8:31  Dæmones autem rogabant eum, dicentes : Si ejicis nos hinc, mitte nos in gregem porcorum.
Matt VulgClem 8:32  Et ait illis : Ite. At illi exeuntes abierunt in porcos, et ecce impetu abiit totus grex per præceps in mare : et mortui sunt in aquis.
Matt VulgClem 8:33  Pastores autem fugerunt : et venientes in civitatem, nuntiaverunt omnia, et de eis qui dæmonia habuerant.
Matt VulgClem 8:34  Et ecce tota civitas exiit obviam Jesu : et viso eo, rogabant ut transiret a finibus eorum.