MATTHEW
Chapter 23
Matt | VulgClem | 23:3 | Omnia ergo quæcumque dixerint vobis, servate, et facite : secundum opera vero eorum nolite facere : dicunt enim, et non faciunt. | |
Matt | VulgClem | 23:4 | Alligant enim onera gravia, et importabilia, et imponunt in humeros hominum : digito autem suo nolunt ea movere. | |
Matt | VulgClem | 23:5 | Omnia vero opera sua faciunt ut videantur ab hominibus : dilatant enim phylacteria sua, et magnificant fimbrias. | |
Matt | VulgClem | 23:8 | Vos autem nolite vocari Rabbi : unus est enim magister vester, omnes autem vos fratres estis. | |
Matt | VulgClem | 23:9 | Et patrem nolite vocare vobis super terram : unus est enim pater vester qui in cælis est. | |
Matt | VulgClem | 23:13 | Væ autem vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, quia clauditis regnum cælorum ante homines ! vos enim non intratis, nec introëuntes sinitis intrare. | |
Matt | VulgClem | 23:14 | Væ vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, quia comeditis domos viduarum, orationes longas orantes ! propter hoc amplius accipietis judicium. | |
Matt | VulgClem | 23:15 | Væ vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, quia circuitis mare, et aridam, ut faciatis unum proselytum, et cum fuerit factus, facitis eum filium gehennæ duplo quam vos. | |
Matt | VulgClem | 23:16 | Væ vobis duces cæci, qui dicitis : Quicumque juraverit per templum, nihil est : qui autem juraverit in auro templi, debet. | |
Matt | VulgClem | 23:17 | Stulti et cæci : quid enim majus est ? aurum, an templum, quod sanctificat aurum ? | |
Matt | VulgClem | 23:18 | Et quicumque juraverit in altari, nihil est : quicumque autem juraverit in dono, quod est super illud, debet. | |
Matt | VulgClem | 23:23 | Væ vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, qui decimatis mentham, et anethum, et cyminum, et reliquistis quæ graviora sunt legis, judicium, et misericordiam, et fidem ! hæc oportuit facere, et illa non omittere. | |
Matt | VulgClem | 23:25 | Væ vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, quia mundatis quod deforis est calicis et paropsidis ; intus autem pleni estis rapina et immunditia ! | |
Matt | VulgClem | 23:26 | Pharisæe cæce, munda prius quod intus est calicis, et paropsidis, ut fiat id, quod deforis est, mundum. | |
Matt | VulgClem | 23:27 | Væ vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, quia similes estis sepulchris dealbatis, quæ a foris parent hominibus speciosa, intus vero pleni sunt ossibus mortuorum, et omni spurcitia ! | |
Matt | VulgClem | 23:28 | Sic et vos a foris quidem paretis hominibus justi : intus autem pleni estis hypocrisi et iniquitate. | |
Matt | VulgClem | 23:29 | Væ vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, qui ædificatis sepulchra prophetarum, et ornatis monumenta justorum, | |
Matt | VulgClem | 23:30 | et dicitis : Si fuissemus in diebus patrum nostrorum, non essemus socii eorum in sanguine prophetarum ! | |
Matt | VulgClem | 23:31 | itaque testimonio estis vobismetipsis, quia filii estis eorum, qui prophetas occiderunt. | |
Matt | VulgClem | 23:34 | Ideo ecce ego mitto ad vos prophetas, et sapientes, et scribas, et ex illis occidetis, et crucifigetis, et ex eis flagellabitis in synagogis vestris, et persequemini de civitate in civitatem : | |
Matt | VulgClem | 23:35 | ut veniat super vos omnis sanguis justus, qui effusus est super terram, a sanguine Abel justi usque ad sanguinem Zachariæ, filii Barachiæ, quem occidistis inter templum et altare. | |
Matt | VulgClem | 23:37 | Jerusalem, Jerusalem, quæ occidis prophetas, et lapidas eos, qui ad te missi sunt, quoties volui congregare filios tuos, quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas, et noluisti ? | |