MATTHEW
Chapter 24
Matt | VulgClem | 24:1 | Et egressus Jesus de templo, ibat. Et accesserunt discipuli ejus, ut ostenderent ei ædificationes templi. | |
Matt | VulgClem | 24:2 | Ipse autem respondens dixit illis : Videtis hæc omnia ? amen dico vobis, non relinquetur hic lapis super lapidem, qui non destruatur. | |
Matt | VulgClem | 24:3 | Sedente autem eo super montem Oliveti, accesserunt ad eum discipuli secreto, dicentes : Dic nobis, quando hæc erunt ? et quod signum adventus tui, et consummationis sæculi ? | |
Matt | VulgClem | 24:5 | multi enim venient in nomine meo, dicentes : Ego sum Christus : et multos seducent. | |
Matt | VulgClem | 24:6 | Audituri enim estis prælia, et opiniones præliorum. Videte ne turbemini : oportet enim hæc fieri, sed nondum est finis : | |
Matt | VulgClem | 24:7 | consurget enim gens in gentem, et regnum in regnum, et erunt pestilentiæ, et fames, et terræmotus per loca : | |
Matt | VulgClem | 24:9 | Tunc tradent vos in tribulationem, et occident vos : et eritis odio omnibus gentibus propter nomen meum. | |
Matt | VulgClem | 24:14 | Et prædicabitur hoc Evangelium regni in universo orbe, in testimonium omnibus gentibus : et tunc veniet consummatio. | |
Matt | VulgClem | 24:15 | Cum ergo videritis abominationem desolationis, quæ dicta est a Daniele propheta, stantem in loco sancto, qui legit, intelligat : | |
Matt | VulgClem | 24:21 | erit enim tunc tribulatio magna, qualis non fuit ab initio mundi usque modo, neque fiet. | |
Matt | VulgClem | 24:22 | Et nisi breviati fuissent dies illi, non fieret salva omnis caro : sed propter electos breviabuntur dies illi. | |
Matt | VulgClem | 24:24 | Surgent enim pseudochristi, et pseudoprophetæ : et dabunt signa magna, et prodigia, ita ut in errorem inducantur (si fieri potest) etiam electi. | |
Matt | VulgClem | 24:26 | Si ergo dixerint vobis : Ecce in deserto est, nolite exire ; Ecce in penetralibus, nolite credere. | |
Matt | VulgClem | 24:27 | Sicut enim fulgur exit ab oriente, et paret usque in occidentem : ita erit et adventus Filii hominis. | |
Matt | VulgClem | 24:29 | Statim autem post tribulationem dierum illorum sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum, et stellæ cadent de cælo, et virtutes cælorum commovebuntur : | |
Matt | VulgClem | 24:30 | et tunc parebit signum Filii hominis in cælo : et tunc plangent omnes tribus terræ : et videbunt Filium hominis venientem in nubibus cæli cum virtute multa et majestate. | |
Matt | VulgClem | 24:31 | Et mittet angelos suos cum tuba, et voce magna : et congregabunt electos ejus a quatuor ventis, a summis cælorum usque ad terminos eorum. | |
Matt | VulgClem | 24:32 | Ab arbore autem fici discite parabolam : cum jam ramus ejus tener fuerit, et folia nata, scitis quia prope est æstas : | |
Matt | VulgClem | 24:38 | sicut enim erant in diebus ante diluvium comedentes et bibentes, nubentes et nuptum tradentes, usque ad eum diem, quo intravit Noë in arcam, | |
Matt | VulgClem | 24:39 | et non cognoverunt donec venit diluvium, et tulit omnes : ita erit et adventus Filii hominis. | |
Matt | VulgClem | 24:43 | Illud autem scitote, quoniam si sciret paterfamilias qua hora fur venturus esset, vigilaret utique, et non sineret perfodi domum suam. | |
Matt | VulgClem | 24:45 | Quis, putas, est fidelis servus, et prudens, quem constituit dominus suus super familiam suam ut det illis cibum in tempore ? | |
Matt | VulgClem | 24:48 | Si autem dixerit malus servus ille in corde suo : Moram fecit dominus meus venire : | |