Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
MATTHEW
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 11
Matt VulgClem 11:1  Et factum est, cum consummasset Jesus, præcipiens duodecim discipulis suis, transiit inde ut doceret, et prædicaret in civitatibus eorum.
Matt VulgClem 11:2  Joannes autem cum audisset in vinculis opera Christi, mittens duos de discipulis suis,
Matt VulgClem 11:3  ait illi : Tu es, qui venturus es, an alium exspectamus ?
Matt VulgClem 11:4  Et respondens Jesus ait illis : Euntes renuntiate Joanni quæ audistis, et vidistis.
Matt VulgClem 11:5  Cæci vident, claudi ambulant, leprosi mundantur, surdi audiunt, mortui resurgunt, pauperes evangelizantur :
Matt VulgClem 11:6  et beatus est, qui non fuerit scandalizatus in me.
Matt VulgClem 11:7  Illis autem abeuntibus, cœpit Jesus dicere ad turbas de Joanne : Quid existis in desertum videre ? arundinem vento agitatam ?
Matt VulgClem 11:8  Sed quid existis videre ? hominem mollibus vestitum ? Ecce qui mollibus vestiuntur, in domibus regum sunt.
Matt VulgClem 11:9  Sed quid existis videre ? prophetam ? Etiam dico vobis, et plus quam prophetam.
Matt VulgClem 11:10  Hic est enim de quo scriptum est : Ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam, qui præparabit viam tuam ante te.
Matt VulgClem 11:11  Amen dico vobis, non surrexit inter natos mulierum major Joanne Baptista : qui autem minor est in regno cælorum, major est illo.
Matt VulgClem 11:12  A diebus autem Joannis Baptistæ usque nunc, regnum cælorum vim patitur, et violenti rapiunt illud.
Matt VulgClem 11:13  Omnes enim prophetæ et lex usque ad Joannem prophetaverunt :
Matt VulgClem 11:14  et si vultis recipere, ipse est Elias, qui venturus est.
Matt VulgClem 11:16  Cui autem similem æstimabo generationem istam ? Similis est pueris sedentibus in foro : qui clamantes coæqualibus
Matt VulgClem 11:17  dicunt : Cecinimus vobis, et non saltastis : lamentavimus, et non planxistis.
Matt VulgClem 11:18  Venit enim Joannes neque manducans, neque bibens, et dicunt : Dæmonium habet.
Matt VulgClem 11:19  Venit Filius hominis manducans, et bibens, et dicunt : Ecce homo vorax, et potator vini, publicanorum et peccatorum amicus. Et justificata est sapientia a filiis suis.
Matt VulgClem 11:20  Tunc cœpit exprobrare civitatibus, in quibus factæ sunt plurimæ virtutes ejus, quia non egissent pœnitentiam :
Matt VulgClem 11:21  Væ tibi Corozain, væ tibi Bethsaida : quia, si in Tyro et Sidone factæ essent virtutes quæ factæ sunt in vobis, olim in cilicio et cinere pœnitentiam egissent.
Matt VulgClem 11:22  Verumtamen dico vobis : Tyro et Sidoni remissius erit in die judicii, quam vobis.
Matt VulgClem 11:23  Et tu Capharnaum, numquid usque in cælum exaltaberis ? usque in infernum descendes, quia si in Sodomis factæ fuissent virtutes quæ factæ sunt in te, forte mansissent usque in hanc diem.
Matt VulgClem 11:24  Verumtamen dico vobis, quia terræ Sodomorum remissius erit in die judicii, quam tibi.
Matt VulgClem 11:25  In illo tempore respondens Jesus dixit : Confiteor tibi, Pater, Domine cæli et terræ, quia abscondisti hæc a sapientibus, et prudentibus, et revelasti ea parvulis.
Matt VulgClem 11:27  Omnia mihi tradita sunt a Patre meo. Et nemo novit Filium, nisi Pater : neque Patrem quis novit, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare.
Matt VulgClem 11:28  Venite ad me omnes qui laboratis, et onerati estis, et ego reficiam vos.
Matt VulgClem 11:29  Tollite jugum meum super vos, et discite a me, quia mitis sum, et humilis corde : et invenietis requiem animabus vestris.