Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
MATTHEW
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 25
Matt VulgClem 25:1  Tunc simile erit regnum cælorum decem virginibus : quæ accipientes lampades suas exierunt obviam sponso et sponsæ.
Matt VulgClem 25:2  Quinque autem ex eis erant fatuæ, et quinque prudentes :
Matt VulgClem 25:3  sed quinque fatuæ, acceptis lampadibus, non sumpserunt oleum secum :
Matt VulgClem 25:4  prudentes vero acceperunt oleum in vasis suis cum lampadibus.
Matt VulgClem 25:5  Moram autem faciente sponso, dormitaverunt omnes et dormierunt.
Matt VulgClem 25:6  Media autem nocte clamor factus est : Ecce sponsus venit, exite obviam ei.
Matt VulgClem 25:7  Tunc surrexerunt omnes virgines illæ, et ornaverunt lampades suas.
Matt VulgClem 25:8  Fatuæ autem sapientibus dixerunt : Date nobis de oleo vestro, quia lampades nostræ extinguuntur.
Matt VulgClem 25:9  Responderunt prudentes, dicentes : Ne forte non sufficiat nobis, et vobis, ite potius ad vendentes, et emite vobis.
Matt VulgClem 25:10  Dum autem irent emere, venit sponsus : et quæ paratæ erant, intraverunt cum eo ad nuptias, et clausa est janua.
Matt VulgClem 25:11  Novissime vero veniunt et reliquæ virgines, dicentes : Domine, domine, aperi nobis.
Matt VulgClem 25:12  At ille respondens, ait : Amen dico vobis, nescio vos.
Matt VulgClem 25:13  Vigilate itaque, quia nescitis diem, neque horam.
Matt VulgClem 25:14  Sicut enim homo peregre proficiscens, vocavit servos suos, et tradidit illis bona sua.
Matt VulgClem 25:15  Et uni dedit quinque talenta, alii autem duo, alii vero unum, unicuique secundum propriam virtutem : et profectus est statim.
Matt VulgClem 25:16  Abiit autem qui quinque talenta acceperat, et operatus est in eis, et lucratus est alia quinque.
Matt VulgClem 25:17  Similiter et qui duo acceperat, lucratus est alia duo.
Matt VulgClem 25:18  Qui autem unum acceperat, abiens fodit in terram, et abscondit pecuniam domini sui.
Matt VulgClem 25:19  Post multum vero temporis venit dominus servorum illorum, et posuit rationem cum eis.
Matt VulgClem 25:20  Et accedens qui quinque talenta acceperat, obtulit alia quinque talenta, dicens : Domine, quinque talenta tradidisti mihi, ecce alia quinque superlucratus sum.
Matt VulgClem 25:21  Ait illi dominus ejus : Euge serve bone, et fidelis : quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam ; intra in gaudium domini tui.
Matt VulgClem 25:22  Accessit autem et qui duo talenta acceperat, et ait : Domine, duo talenta tradidisti mihi, ecce alia duo lucratus sum.
Matt VulgClem 25:23  Ait illi dominus ejus : Euge serve bone, et fidelis : quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam ; intra in gaudium domini tui.
Matt VulgClem 25:24  Accedens autem et qui unum talentum acceperat, ait : Domine, scio quia homo durus es ; metis ubi non seminasti, et congregas ubi non sparsisti :
Matt VulgClem 25:25  et timens abii, et abscondi talentum tuum in terra : ecce habes quod tuum est.
Matt VulgClem 25:26  Respondens autem dominus ejus, dixit ei : Serve male, et piger, sciebas quia meto ubi non semino, et congrego ubi non sparsi :
Matt VulgClem 25:27  oportuit ergo te committere pecuniam meam numulariis, et veniens ego recepissem utique quod meum est cum usura.
Matt VulgClem 25:28  Tollite itaque ab eo talentum, et date ei qui habet decem talenta :
Matt VulgClem 25:29  omni enim habenti dabitur, et abundabit : ei autem qui non habet, et quod videtur habere, auferetur ab eo.
Matt VulgClem 25:30  Et inutilem servum ejicite in tenebras exteriores : illic erit fletus, et stridor dentium.
Matt VulgClem 25:31  Cum autem venerit Filius hominis in majestate sua, et omnes angeli cum eo, tunc sedebit super sedem majestatis suæ :
Matt VulgClem 25:32  et congregabuntur ante eum omnes gentes, et separabit eos ab invicem, sicut pastor segregat oves ab hædis :
Matt VulgClem 25:33  et statuet oves quidem a dextris suis, hædos autem a sinistris.
Matt VulgClem 25:34  Tunc dicet rex his qui a dextris ejus erunt : Venite benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi :
Matt VulgClem 25:35  esurivi enim, et dedistis mihi manducare : sitivi, et dedistis mihi bibere : hospes eram, et collegistis me :
Matt VulgClem 25:36  nudus, et cooperuistis me : infirmus, et visitastis me : in carcere eram, et venistis ad me.
Matt VulgClem 25:37  Tunc respondebunt ei justi, dicentes : Domine, quando te vidimus esurientem, et pavimus te : sitientem, et dedimus tibi potum ?
Matt VulgClem 25:38  quando autem te vidimus hospitem, et collegimus te : aut nudum, et cooperuimus te ?
Matt VulgClem 25:39  aut quando te vidimus infirmum, aut in carcere, et venimus ad te ?
Matt VulgClem 25:40  Et respondens rex, dicet illis : Amen dico vobis, quamdiu fecistis uni ex his fratribus meis minimis, mihi fecistis.
Matt VulgClem 25:41  Tunc dicet et his qui a sinistris erunt : Discedite a me maledicti in ignem æternum, qui paratus est diabolo, et angelis ejus :
Matt VulgClem 25:42  esurivi enim, et non dedistis mihi manducare : sitivi, et non dedistis mihi potum :
Matt VulgClem 25:43  hospes eram, et non collegistis me : nudus, et non cooperuistis me : infirmus, et in carcere, et non visitastis me.
Matt VulgClem 25:44  Tunc respondebunt ei et ipsi, dicentes : Domine, quando te vidimus esurientem, aut sitientem, aut hospitem, aut nudum, aut infirmum, aut in carcere, et non ministravimus tibi ?
Matt VulgClem 25:45  Tunc respondebit illis, dicens : Amen dico vobis : Quamdiu non fecistis uni de minoribus his, nec mihi fecistis.
Matt VulgClem 25:46  Et ibunt hi in supplicium æternum : justi autem in vitam æternam.