MATTHEW
Chapter 26
Matt | VulgClem | 26:1 | Et factum est : cum consummasset Jesus sermones hos omnes, dixit discipulis suis : | |
Matt | VulgClem | 26:3 | Tunc congregati sunt principes sacerdotum, et seniores populi, in atrium principis sacerdotum, qui dicebatur Caiphas : | |
Matt | VulgClem | 26:7 | accessit ad eum mulier habens alabastrum unguenti pretiosi, et effudit super caput ipsius recumbentis. | |
Matt | VulgClem | 26:10 | Sciens autem Jesus, ait illis : Quid molesti estis huic mulieri ? opus enim bonum operata est in me. | |
Matt | VulgClem | 26:13 | Amen dico vobis, ubicumque prædicatum fuerit hoc Evangelium in toto mundo, dicetur et quod hæc fecit in memoriam ejus. | |
Matt | VulgClem | 26:14 | Tunc abiit unus de duodecim, qui dicebatur Judas Iscariotes, ad principes sacerdotum : | |
Matt | VulgClem | 26:15 | et ait illis : Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam ? At illi constituerunt ei triginta argenteos. | |
Matt | VulgClem | 26:17 | Prima autem die azymorum accesserunt discipuli ad Jesum, dicentes : Ubi vis paremus tibi comedere Pascha ? | |
Matt | VulgClem | 26:18 | At Jesus dixit : Ite in civitatem ad quemdam, et dicite ei : Magister dicit : Tempus meum prope est, apud te facio Pascha cum discipulis meis. | |
Matt | VulgClem | 26:21 | Et edentibus illis, dixit : Amen dico vobis, quia unus vestrum me traditurus est. | |
Matt | VulgClem | 26:24 | Filius quidem hominis vadit, sicut scriptum est de illo : væ autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur ! bonum erat ei, si natus non fuisset homo ille. | |
Matt | VulgClem | 26:25 | Respondens autem Judas, qui tradidit eum, dixit : Numquid ego sum Rabbi ? Ait illi : Tu dixisti. | |
Matt | VulgClem | 26:26 | Cœnantibus autem eis, accepit Jesus panem, et benedixit, ac fregit, deditque discipulis suis, et ait : Accipite, et comedite : hoc est corpus meum. | |
Matt | VulgClem | 26:27 | Et accipiens calicem, gratias egit : et dedit illis, dicens : Bibite ex hoc omnes. | |
Matt | VulgClem | 26:28 | Hic est enim sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum. | |
Matt | VulgClem | 26:29 | Dico autem vobis : non bibam amodo de hoc genimine vitis usque in diem illum, cum illud bibam vobiscum novum in regno Patris mei. | |
Matt | VulgClem | 26:31 | Tunc dicit illis Jesus : Omnes vos scandalum patiemini in me in ista nocte. Scriptum est enim : Percutiam pastorem, et dispergentur oves gregis. | |
Matt | VulgClem | 26:33 | Respondens autem Petrus, ait illi : Et si omnes scandalizati fuerint in te, ego numquam scandalizabor. | |
Matt | VulgClem | 26:34 | Ait illi Jesus : Amen dico tibi, quia in hac nocte, antequam gallus cantet, ter me negabis. | |
Matt | VulgClem | 26:35 | Ait illi Petrus : Etiamsi oportuerit me mori tecum, non te negabo. Similiter et omnes discipuli dixerunt. | |
Matt | VulgClem | 26:36 | Tunc venit Jesus cum illis in villam, quæ dicitur Gethsemani, et dixit discipulis suis : Sedete hic donec vadam illuc, et orem. | |
Matt | VulgClem | 26:38 | Tunc ait illis : Tristis est anima mea usque ad mortem : sustinete hic, et vigilate mecum. | |
Matt | VulgClem | 26:39 | Et progressus pusillum, procidit in faciem suam, orans, et dicens : Pater mi, si possibile est, transeat a me calix iste : verumtamen non sicut ego volo, sed sicut tu. | |
Matt | VulgClem | 26:40 | Et venit ad discipulos suos, et invenit eos dormientes, et dicit Petro : Sic non potuistis una hora vigilare mecum ? | |
Matt | VulgClem | 26:41 | Vigilate, et orate ut non intretis in tentationem. Spiritus quidem promptus est, caro autem infirma. | |
Matt | VulgClem | 26:42 | Iterum secundo abiit, et oravit, dicens : Pater mi, si non potest hic calix transire nisi bibam illum, fiat voluntas tua. | |
Matt | VulgClem | 26:45 | Tunc venit ad discipulos suos, et dicit illis : Dormite jam, et requiescite : ecce appropinquavit hora, et Filius hominis tradetur in manus peccatorum. | |
Matt | VulgClem | 26:47 | Adhuc eo loquente, ecce Judas unus de duodecim venit, et cum eo turba multa cum gladiis et fustibus, missi a principibus sacerdotum, et senioribus populi. | |
Matt | VulgClem | 26:48 | Qui autem tradidit eum, dedit illis signum, dicens : Quemcumque osculatus fuero, ipse est, tenete eum. | |
Matt | VulgClem | 26:50 | Dixitque illi Jesus : Amice, ad quid venisti ? Tunc accesserunt, et manus injecerunt in Jesum, et tenuerunt eum. | |
Matt | VulgClem | 26:51 | Et ecce unus ex his qui erant cum Jesu, extendens manum, exemit gladium suum, et percutiens servum principis sacerdotum amputavit auriculam ejus. | |
Matt | VulgClem | 26:52 | Tunc ait illi Jesus : Converte gladium tuum in locum suum : omnes enim, qui acceperint gladium, gladio peribunt. | |
Matt | VulgClem | 26:53 | An putas, quia non possum rogare patrem meum, et exhibebit mihi modo plusquam duodecim legiones angelorum ? | |
Matt | VulgClem | 26:55 | In illa hora dixit Jesus turbis : Tamquam ad latronem existis cum gladiis et fustibus comprehendere me : quotidie apud vos sedebam docens in templo, et non me tenuistis. | |
Matt | VulgClem | 26:56 | Hoc autem totum factum est, ut adimplerentur Scripturæ prophetarum. Tunc discipuli omnes, relicto eo, fugerunt. | |
Matt | VulgClem | 26:57 | At illi tenentes Jesum, duxerunt ad Caipham principem sacerdotum, ubi scribæ et seniores convenerant. | |
Matt | VulgClem | 26:58 | Petrus autem sequebatur eum a longe, usque in atrium principis sacerdotum. Et ingressus intro, sedebat cum ministris, ut videret finem. | |
Matt | VulgClem | 26:59 | Principes autem sacerdotum, et omne concilium, quærebant falsum testimonium contra Jesum, ut eum morti traderent : | |
Matt | VulgClem | 26:60 | et non invenerunt, cum multi falsi testes accessissent. Novissime autem venerunt duo falsi testes, | |
Matt | VulgClem | 26:61 | et dixerunt : Hic dixit : Possum destruere templum Dei, et post triduum reædificare illud. | |
Matt | VulgClem | 26:62 | Et surgens princeps sacerdotum, ait illi : Nihil respondes ad ea, quæ isti adversum te testificantur ? | |
Matt | VulgClem | 26:63 | Jesus autem tacebat. Et princeps sacerdotum ait illi : Adjuro te per Deum vivum, ut dicas nobis si tu es Christus Filius Dei. | |
Matt | VulgClem | 26:64 | Dicit illi Jesus : Tu dixisti. Verumtamen dico vobis, amodo videbitis Filium hominis sedentem a dextris virtutis Dei, et venientem in nubibus cæli. | |
Matt | VulgClem | 26:65 | Tunc princeps sacerdotum scidit vestimenta sua, dicens : Blasphemavit : quid adhuc egemus testibus ? ecce nunc audistis blasphemiam : | |
Matt | VulgClem | 26:67 | Tunc exspuerunt in faciem ejus, et colaphis eum ceciderunt, alii autem palmas in faciem ejus dederunt, | |
Matt | VulgClem | 26:69 | Petrus vero sedebat foris in atrio : et accessit ad eum una ancilla, dicens : Et tu cum Jesu Galilæo eras. | |
Matt | VulgClem | 26:71 | Exeunte autem illo januam, vidit eum alia ancilla, et ait his qui erant ibi : Et hic erat cum Jesu Nazareno. | |
Matt | VulgClem | 26:73 | Et post pusillum accesserunt qui stabant, et dixerunt Petro : Vere et tu ex illis es : nam et loquela tua manifestum te facit. | |
Matt | VulgClem | 26:74 | Tunc cœpit detestari et jurare quia non novisset hominem. Et continuo gallus cantavit. | |