Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
MATTHEW
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 10
Matt VulgClem 10:1  Et convocatis duodecim discipulis suis, dedit illis potestatem spirituum immundorum, ut ejicerent eos, et curarent omnem languorem, et omnem infirmitatem.
Matt VulgClem 10:2  Duodecim autem Apostolorum nomina sunt hæc. Primus, Simon, qui dicitur Petrus : et Andreas frater ejus,
Matt VulgClem 10:3  Jacobus Zebedæi, et Joannes frater ejus, Philippus, et Bartholomæus, Thomas, et Matthæus publicanus, Jacobus Alphæi, et Thaddæus,
Matt VulgClem 10:4  Simon Chananæus, et Judas Iscariotes, qui et tradidit eum.
Matt VulgClem 10:5  Hos duodecim misit Jesus, præcipiens eis, dicens : In viam gentium ne abieritis, et in civitates Samaritanorum ne intraveritis :
Matt VulgClem 10:6  sed potius ite ad oves quæ perierunt domus Israël.
Matt VulgClem 10:7  Euntes autem prædicate, dicentes : Quia appropinquavit regnum cælorum.
Matt VulgClem 10:8  Infirmos curate, mortuos suscitate, leprosos mundate, dæmones ejicite : gratis accepistis, gratis date.
Matt VulgClem 10:9  Nolite possidere aurum, neque argentum, neque pecuniam in zonis vestris :
Matt VulgClem 10:10  non peram in via, neque duas tunicas, neque calceamenta, neque virgam : dignus enim est operarius cibo suo.
Matt VulgClem 10:11  In quamcumque autem civitatem aut castellum intraveritis, interrogate, quis in ea dignus sit : et ibi manete donec exeatis.
Matt VulgClem 10:12  Intrantes autem in domum, salutate eam, dicentes : Pax huic domui.
Matt VulgClem 10:13  Et siquidem fuerit domus illa digna, veniet pax vestra super eam : si autem non fuerit digna, pax vestra revertetur ad vos.
Matt VulgClem 10:14  Et quicumque non receperit vos, neque audierit sermones vestros : exeuntes foras de domo, vel civitate, excutite pulverem de pedibus vestris.
Matt VulgClem 10:15  Amen dico vobis : Tolerabilius erit terræ Sodomorum et Gomorrhæorum in die judicii, quam illi civitati.
Matt VulgClem 10:16  Ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum. Estote ergo prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbæ.
Matt VulgClem 10:17  Cavete autem ab hominibus. Tradent enim vos in conciliis, et in synagogis suis flagellabunt vos :
Matt VulgClem 10:18  et ad præsides, et ad reges ducemini propter me in testimonium illis, et gentibus.
Matt VulgClem 10:19  Cum autem tradent vos, nolite cogitare quomodo, aut quid loquamini : dabitur enim vobis in illa hora, quid loquamini :
Matt VulgClem 10:20  non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis.
Matt VulgClem 10:21  Tradet autem frater fratrem in mortem, et pater filium : et insurgent filii in parentes, et morte eos afficient :
Matt VulgClem 10:22  et eritis odio omnibus propter nomen meum : qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
Matt VulgClem 10:23  Cum autem persequentur vos in civitate ista, fugite in aliam. Amen dico vobis, non consummabitis civitates Israël, donec veniat Filius hominis.
Matt VulgClem 10:24  Non est discipulus super magistrum, nec servus super dominum suum :
Matt VulgClem 10:25  sufficit discipulo ut sit sicut magister ejus, et servo, sicut dominus ejus. Si patremfamilias Beelzebub vocaverunt, quanto magis domesticos ejus ?
Matt VulgClem 10:26  Ne ergo timueritis eos. Nihil enim est opertum, quod non revelabitur : et occultum, quod non scietur.
Matt VulgClem 10:27  Quod dico vobis in tenebris, dicite in lumine : et quod in aure auditis, prædicate super tecta.
Matt VulgClem 10:28  Et nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere : sed potius timete eum, qui potest et animam et corpus perdere in gehennam.
Matt VulgClem 10:29  Nonne duo passeres asse veneunt ? et unus ex illis non cadet super terram sine Patre vestro.
Matt VulgClem 10:30  Vestri autem capilli capitis omnes numerati sunt.
Matt VulgClem 10:31  Nolite ergo timere : multis passeribus meliores estis vos.
Matt VulgClem 10:32  Omnis ergo qui confitebitur me coram hominibus, confitebor et ego eum coram Patre meo, qui in cælis est.
Matt VulgClem 10:33  Qui autem negaverit me coram hominibus, negabo et ego eum coram Patre meo, qui in cælis est.
Matt VulgClem 10:34  Nolite arbitrari quia pacem venerim mittere in terram : non veni pacem mittere, sed gladium :
Matt VulgClem 10:35  veni enim separare hominem adversus patrem suum, et filiam adversus matrem suam, et nurum adversus socrum suam :
Matt VulgClem 10:37  Qui amat patrem aut matrem plus quam me, non est me dignus : et qui amat filium aut filiam super me, non est me dignus.
Matt VulgClem 10:38  Et qui non accipit crucem suam, et sequitur me, non est me dignus.
Matt VulgClem 10:39  Qui invenit animam suam, perdet illam : et qui perdiderit animam suam propter me, inveniet eam.
Matt VulgClem 10:40  Qui recipit vos, me recipit : et qui me recipit, recipit eum qui me misit.
Matt VulgClem 10:41  Qui recipit prophetam in nomine prophetæ, mercedem prophetæ accipiet : et qui recipit justum in nomine justi, mercedem justi accipiet.
Matt VulgClem 10:42  Et quicumque potum dederit uni ex minimis istis calicem aquæ frigidæ tantum in nomine discipuli : amen dico vobis, non perdet mercedem suam.