Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
MATTHEW
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 5
Matt VulgClem 5:1  Videns autem Jesus turbas, ascendit in montem, et cum sedisset, accesserunt ad eum discipuli ejus,
Matt VulgClem 5:3  Beati pauperes spiritu : quoniam ipsorum est regnum cælorum.
Matt VulgClem 5:6  Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam : quoniam ipsi saturabuntur.
Matt VulgClem 5:7  Beati misericordes : quoniam ipsi misericordiam consequentur.
Matt VulgClem 5:10  Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam : quoniam ipsorum est regnum cælorum.
Matt VulgClem 5:11  Beati estis cum maledixerint vobis, et persecuti vos fuerint, et dixerint omne malum adversum vos mentientes, propter me :
Matt VulgClem 5:12  gaudete, et exsultate, quoniam merces vestra copiosa est in cælis. Sic enim persecuti sunt prophetas, qui fuerunt ante vos.
Matt VulgClem 5:13  Vos estis sal terræ. Quod si sal evanuerit, in quo salietur ? ad nihilum valet ultra, nisi ut mittatur foras, et conculcetur ab hominibus.
Matt VulgClem 5:14  Vos estis lux mundi. Non potest civitas abscondi supra montem posita,
Matt VulgClem 5:15  neque accendunt lucernam, et ponunt eam sub modio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus qui in domo sunt.
Matt VulgClem 5:16  Sic luceat lux vestra coram hominibus : ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum, qui in cælis est.
Matt VulgClem 5:17  Nolite putare quoniam veni solvere legem aut prophetas : non veni solvere, sed adimplere.
Matt VulgClem 5:18  Amen quippe dico vobis, donec transeat cælum et terra, jota unum aut unus apex non præteribit a lege, donec omnia fiant.
Matt VulgClem 5:19  Qui ergo solverit unum de mandatis istis minimis, et docuerit sic homines, minimus vocabitur in regno cælorum : qui autem fecerit et docuerit, hic magnus vocabitur in regno cælorum.
Matt VulgClem 5:20  Dico enim vobis, quia nisi abundaverit justitia vestra plus quam scribarum et pharisæorum, non intrabitis in regnum cælorum.
Matt VulgClem 5:21  Audistis quia dictum est antiquis : Non occides : qui autem occiderit, reus erit judicio.
Matt VulgClem 5:22  Ego autem dico vobis : quia omnis qui irascitur fratri suo, reus erit judicio. Qui autem dixerit fratri suo, raca : reus erit concilio. Qui autem dixerit, fatue : reus erit gehennæ ignis.
Matt VulgClem 5:23  Si ergo offers munus tuum ad altare, et ibi recordatus fueris quia frater tuus habet aliquid adversum te :
Matt VulgClem 5:24  relinque ibi munus tuum ante altare, et vade prius reconciliari fratri tuo : et tunc veniens offeres munus tuum.
Matt VulgClem 5:25  Esto consentiens adversario tuo cito dum es in via cum eo : ne forte tradat te adversarius judici, et judex tradat te ministro : et in carcerem mittaris.
Matt VulgClem 5:26  Amen dico tibi, non exies inde, donec reddas novissimum quadrantem.
Matt VulgClem 5:27  Audistis quia dictum est antiquis : Non mœchaberis.
Matt VulgClem 5:28  Ego autem dico vobis : quia omnis qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam mœchatus est eam in corde suo.
Matt VulgClem 5:29  Quod si oculus tuus dexter scandalizat te, erue eum, et projice abs te : expedit enim tibi ut pereat unum membrorum tuorum, quam totum corpus tuum mittatur in gehennam.
Matt VulgClem 5:30  Et si dextra manus tua scandalizat te, abscide eam, et projice abs te : expedit enim tibi ut pereat unum membrorum tuorum, quam totum corpus tuum eat in gehennam.
Matt VulgClem 5:31  Dictum est autem : Quicumque dimiserit uxorem suam, det ei libellum repudii.
Matt VulgClem 5:32  Ego autem dico vobis : quia omnis qui dimiserit uxorem suam, excepta fornicationis causa, facit eam mœchari : et qui dimissam duxerit, adulterat.
Matt VulgClem 5:33  Iterum audistis quia dictum est antiquis : Non perjurabis : reddes autem Domino juramenta tua.
Matt VulgClem 5:34  Ego autem dico vobis, non jurare omnino, neque per cælum, quia thronus Dei est :
Matt VulgClem 5:35  neque per terram, quia scabellum est pedum ejus : neque per Jerosolymam, quia civitas est magni regis :
Matt VulgClem 5:36  neque per caput tuum juraveris, quia non potes unum capillum album facere, aut nigrum.
Matt VulgClem 5:37  Sit autem sermo vester, est, est : non, non : quod autem his abundantius est, a malo est.
Matt VulgClem 5:38  Audistis quia dictum est : Oculum pro oculo, et dentem pro dente.
Matt VulgClem 5:39  Ego autem dico vobis, non resistere malo : sed si quis te percusserit in dexteram maxillam tuam, præbe illi et alteram :
Matt VulgClem 5:40  et ei, qui vult tecum judicio contendere, et tunicam tuam tollere, dimitte ei et pallium :
Matt VulgClem 5:41  et quicumque te angariaverit mille passus, vade cum illo et alia duo.
Matt VulgClem 5:42  Qui petit a te, da ei : et volenti mutuari a te, ne avertaris.
Matt VulgClem 5:43  Audistis quia dictum est : Diliges proximum tuum, et odio habebis inimicum tuum.
Matt VulgClem 5:44  Ego autem dico vobis : diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos, et orate pro persequentibus et calumniantibus vos :
Matt VulgClem 5:45  ut sitis filii Patris vestri, qui in cælis est : qui solem suum oriri facit super bonos et malos : et pluit super justos et injustos.
Matt VulgClem 5:46  Si enim diligitis eos qui vos diligunt, quam mercedem habebitis ? nonne et publicani hoc faciunt ?
Matt VulgClem 5:47  Et si salutaveritis fratres vestros tantum, quid amplius facitis ? nonne et ethnici hoc faciunt ?
Matt VulgClem 5:48  Estote ergo vos perfecti, sicut et Pater vester cælestis perfectus est.