MATTHEW
Chapter 7
Matt | VulgClem | 7:2 | In quo enim judicio judicaveritis, judicabimini : et in qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis. | |
Matt | VulgClem | 7:3 | Quid autem vides festucam in oculo fratris tui, et trabem in oculo tuo non vides ? | |
Matt | VulgClem | 7:4 | aut quomodo dicis fratri tuo : Sine ejiciam festucam de oculo tuo, et ecce trabs est in oculo tuo ? | |
Matt | VulgClem | 7:5 | Hypocrita, ejice primum trabem de oculo tuo, et tunc videbis ejicere festucam de oculo fratris tui. | |
Matt | VulgClem | 7:6 | Nolite dare sanctum canibus : neque mittatis margaritas vestras ante porcos, ne forte conculcent eas pedibus suis, et conversi dirumpant vos. | |
Matt | VulgClem | 7:9 | Aut quis est ex vobis homo, quem si petierit filius suus panem, numquid lapidem porriget ei ? | |
Matt | VulgClem | 7:11 | Si ergo vos, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris : quanto magis Pater vester, qui in cælis est, dabit bona petentibus se ? | |
Matt | VulgClem | 7:12 | Omnia ergo quæcumque vultis ut faciant vobis homines, et vos facite illis. Hæc est enim lex, et prophetæ. | |
Matt | VulgClem | 7:13 | Intrate per angustam portam : quia lata porta, et spatiosa via est, quæ ducit ad perditionem, et multi sunt qui intrant per eam. | |
Matt | VulgClem | 7:14 | Quam angusta porta, et arcta via est, quæ ducit ad vitam : et pauci sunt qui inveniunt eam ! | |
Matt | VulgClem | 7:15 | Attendite a falsis prophetis, qui veniunt ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces : | |
Matt | VulgClem | 7:16 | a fructibus eorum cognoscetis eos. Numquid colligunt de spinis uvas, aut de tribulis ficus ? | |
Matt | VulgClem | 7:18 | Non potest arbor bona malos fructus facere : neque arbor mala bonos fructus facere. | |
Matt | VulgClem | 7:21 | Non omnis qui dicit mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum cælorum : sed qui facit voluntatem Patris mei, qui in cælis est, ipse intrabit in regnum cælorum. | |
Matt | VulgClem | 7:22 | Multi dicent mihi in illa die : Domine, Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus, et in nomine tuo dæmonia ejecimus, et in nomine tuo virtutes multas fecimus ? | |
Matt | VulgClem | 7:23 | Et tunc confitebor illis : Quia numquam novi vos : discedite a me, qui operamini iniquitatem. | |
Matt | VulgClem | 7:24 | Omnis ergo qui audit verba mea hæc, et facit ea, assimilabitur viro sapienti, qui ædificavit domum suam supra petram, | |
Matt | VulgClem | 7:25 | et descendit pluvia, et venerunt flumina, et flaverunt venti, et irruerunt in domum illam, et non cecidit : fundata enim erat super petram. | |
Matt | VulgClem | 7:26 | Et omnis qui audit verba mea hæc, et non facit ea, similis erit viro stulto, qui ædificavit domum suam super arenam : | |
Matt | VulgClem | 7:27 | et descendit pluvia, et venerunt flumina, et flaverunt venti, et irruerunt in domum illam, et cecidit, et fuit ruina illius magna. | |
Matt | VulgClem | 7:28 | Et factum est : cum consummasset Jesus verba hæc, admirabantur turbæ super doctrina ejus. | |