Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
MATTHEW
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 17
Matt VulgClem 17:1  Et post dies sex assumit Jesus Petrum, et Jacobum, et Joannem fratrem ejus, et ducit illos in montem excelsum seorsum :
Matt VulgClem 17:2  et transfiguratus est ante eos. Et resplenduit facies ejus sicut sol : vestimenta autem ejus facta sunt alba sicut nix.
Matt VulgClem 17:3  Et ecce apparuerunt illis Moyses et Elias cum eo loquentes.
Matt VulgClem 17:4  Respondens autem Petrus, dixit ad Jesum : Domine, bonum est nos hic esse : si vis, faciamus tria tabernacula, tibi unum, Moysi unum, et Eliæ unum.
Matt VulgClem 17:5  Adhuc eo loquente, ecce nubes lucida obumbravit eos. Et ecce vox de nube, dicens : Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui : ipsum audite.
Matt VulgClem 17:6  Et audientes discipuli ceciderunt in faciem suam, et timuerunt valde.
Matt VulgClem 17:7  Et accessit Jesus, et tetigit eos : dixitque eis : Surgite, et nolite timere.
Matt VulgClem 17:8  Levantes autem oculos suos, neminem viderunt, nisi solum Jesum.
Matt VulgClem 17:9  Et descendentibus illis de monte, præcepit eis Jesus, dicens : Nemini dixeritis visionem, donec Filius hominis a mortuis resurgat.
Matt VulgClem 17:10  Et interrogaverunt eum discipuli, dicentes : Quid ergo scribæ dicunt, quod Eliam oporteat primum venire ?
Matt VulgClem 17:11  At ille respondens, ait eis : Elias quidem venturus est, et restituet omnia.
Matt VulgClem 17:12  Dico autem vobis, quia Elias jam venit, et non cognoverunt eum, sed fecerunt in eo quæcumque voluerunt. Sic et Filius hominis passurus est ab eis.
Matt VulgClem 17:13  Tunc intellexerunt discipuli, quia de Joanne Baptista dixisset eis.
Matt VulgClem 17:14  Et cum venisset ad turbam, accessit ad eum homo genibus provolutus ante eum, dicens : Domine, miserere filio meo, quia lunaticus est, et male patitur : nam sæpe cadit in ignem, et crebro in aquam.
Matt VulgClem 17:15  Et obtuli eum discipulis tuis, et non potuerunt curare eum.
Matt VulgClem 17:16  Respondens autem Jesus, ait : O generatio incredula, et perversa, quousque ero vobiscum ? usquequo patiar vos ? Afferte huc illum ad me.
Matt VulgClem 17:17  Et increpavit illum Jesus, et exiit ab eo dæmonium, et curatus est puer ex illa hora.
Matt VulgClem 17:18  Tunc accesserunt discipuli ad Jesum secreto, et dixerunt : Quare nos non potuimus ejicere illum ?
Matt VulgClem 17:19  Dixit illis Jesus : Propter incredulitatem vestram. Amen quippe dico vobis, si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis monti huic : Transi hinc illuc, et transibit, et nihil impossibile erit vobis.
Matt VulgClem 17:20  Hoc autem genus non ejicitur nisi per orationem et jejunium.
Matt VulgClem 17:21  Conversantibus autem eis in Galilæa, dixit illis Jesus : Filius hominis tradendus est in manus hominum :
Matt VulgClem 17:22  et occident eum, et tertia die resurget. Et contristati sunt vehementer.
Matt VulgClem 17:23  Et cum venissent Capharnaum, accesserunt qui didrachma accipiebant ad Petrum, et dixerunt ei : Magister vester non solvit didrachma ?
Matt VulgClem 17:24  Ait : Etiam. Et cum intrasset in domum, prævenit eum Jesus, dicens : Quid tibi videtur Simon ? reges terræ a quibus accipiunt tributum vel censum ? a filiis suis, an ab alienis ?
Matt VulgClem 17:25  Et ille dixit : Ab alienis. Dixit illi Jesus : Ergo liberi sunt filii.
Matt VulgClem 17:26  Ut autem non scandalizemus eos, vade ad mare, et mitte hamum : et eum piscem, qui primus ascenderit, tolle : et aperto ore ejus, invenies staterem : illum sumens, da eis pro me et te.