Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
MATTHEW
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 15
Matt VulgClem 15:1  Tunc accesserunt ad eum ab Jerosolymis scribæ et pharisæi, dicentes :
Matt VulgClem 15:2  Quare discipuli tui transgrediuntur traditionem seniorum ? non enim lavant manus suas cum panem manducant.
Matt VulgClem 15:3  Ipse autem respondens ait illis : Quare et vos transgredimini mandatum Dei propter traditionem vestram ? Nam Deus dixit :
Matt VulgClem 15:4  Honora patrem, et matrem : et, Qui maledixerit patri, vel matri, morte moriatur.
Matt VulgClem 15:5  Vos autem dicitis : Quicumque dixerit patri, vel matri : Munus, quodcumque est ex me, tibi proderit :
Matt VulgClem 15:6  et non honorificabit patrem suum, aut matrem suam : et irritum fecistis mandatum Dei propter traditionem vestram.
Matt VulgClem 15:7  Hypocritæ, bene prophetavit de vobis Isaias, dicens :
Matt VulgClem 15:8  Populus hic labiis me honorat : cor autem eorum longe est a me.
Matt VulgClem 15:9  Sine causa autem colunt me, docentes doctrinas et mandata hominum.
Matt VulgClem 15:10  Et convocatis ad se turbis, dixit eis : Audite, et intelligite.
Matt VulgClem 15:11  Non quod intrat in os, coinquinat hominem : sed quod procedit ex ore, hoc coinquinat hominem.
Matt VulgClem 15:12  Tunc accedentes discipuli ejus, dixerunt ei : Scis quia pharisæi audito verbo hoc, scandalizati sunt ?
Matt VulgClem 15:13  At ille respondens ait : Omnis plantatio, quam non plantavit Pater meus cælestis, eradicabitur.
Matt VulgClem 15:14  Sinite illos : cæci sunt, et duces cæcorum ; cæcus autem si cæco ducatum præstet, ambo in foveam cadunt.
Matt VulgClem 15:15  Respondens autem Petrus dixit ei : Edissere nobis parabolam istam.
Matt VulgClem 15:16  At ille dixit : Adhuc et vos sine intellectu estis ?
Matt VulgClem 15:17  Non intelligitis quia omne quod in os intrat, in ventrem vadit, et in secessum emittitur ?
Matt VulgClem 15:18  Quæ autem procedunt de ore, de corde exeunt, et ea coinquinant hominem :
Matt VulgClem 15:19  de corde enim exeunt cogitationes malæ, homicidia, adulteria, fornicationes, furta, falsa testimonia, blasphemiæ :
Matt VulgClem 15:20  hæc sunt, quæ coinquinant hominem. Non lotis autem manibus manducare, non coinquinat hominem.
Matt VulgClem 15:21  Et egressus inde Jesus secessit in partes Tyri et Sidonis.
Matt VulgClem 15:22  Et ecce mulier chananæa a finibus illis egressa clamavit, dicens ei : Miserere mei, Domine fili David : filia mea male a dæmonio vexatur.
Matt VulgClem 15:23  Qui non respondit ei verbum. Et accedentes discipuli ejus rogabant eum dicentes : Dimitte eam : quia clamat post nos.
Matt VulgClem 15:24  Ipse autem respondens ait : Non sum missus nisi ad oves, quæ perierunt domus Israël.
Matt VulgClem 15:25  At illa venit, et adoravit eum, dicens : Domine, adjuva me.
Matt VulgClem 15:26  Qui respondens ait : Non est bonum sumere panem filiorum, et mittere canibus.
Matt VulgClem 15:27  At illa dixit : Etiam Domine : nam et catelli edunt de micis quæ cadunt de mensa dominorum suorum.
Matt VulgClem 15:28  Tunc respondens Jesus, ait illi : O mulier, magna est fides tua : fiat tibi sicut vis. Et sanata est filia ejus ex illa hora.
Matt VulgClem 15:29  Et cum transisset inde Jesus, venit secus mare Galilææ : et ascendens in montem, sedebat ibi.
Matt VulgClem 15:30  Et accesserunt ad eum turbæ multæ, habentes secum mutos, cæcos, claudos, debiles, et alios multos : et projecerunt eos ad pedes ejus, et curavit eos,
Matt VulgClem 15:31  ita ut turbæ mirarentur, videntes mutos loquentes, claudos ambulantes, cæcos videntes : et magnificabant Deum Israël.
Matt VulgClem 15:32  Jesus autem, convocatis discipulis suis, dixit : Misereor turbæ, quia triduo jam perseverant mecum, et non habent quod manducent : et dimittere eos jejunos nolo, ne deficiant in via.
Matt VulgClem 15:33  Et dicunt ei discipuli : Unde ergo nobis in deserto panes tantos, ut saturemus turbam tantam ?
Matt VulgClem 15:34  Et ait illis Jesus : Quot habetis panes ? At illi dixerunt : Septem, et paucos pisciculos.
Matt VulgClem 15:35  Et præcepit turbæ ut discumberent super terram.
Matt VulgClem 15:36  Et accipiens septem panes, et pisces, et gratias agens, fregit, et dedit discipulis suis, et discipuli dederunt populo.
Matt VulgClem 15:37  Et comederunt omnes, et saturati sunt. Et quod superfuit de fragmentis, tulerunt septem sportas plenas.
Matt VulgClem 15:38  Erant autem qui manducaverunt quatuor millia hominum, extra parvulos et mulieres.
Matt VulgClem 15:39  Et, dimissa turba, ascendit in naviculam : et venit in fines Magedan.