MATTHEW
Chapter 22
Matt | VulgClem | 22:4 | Iterum misit alios servos, dicens : Dicite invitatis : Ecce prandium meum paravi, tauri mei et altilia occisa sunt, et omnia parata : venite ad nuptias. | |
Matt | VulgClem | 22:5 | Illi autem neglexerunt : et abierunt, alius in villam suam, alius vero ad negotiationem suam : | |
Matt | VulgClem | 22:7 | Rex autem cum audisset, iratus est : et missis exercitibus suis, perdidit homicidas illos, et civitatem illorum succendit. | |
Matt | VulgClem | 22:8 | Tunc ait servis suis : Nuptiæ quidem paratæ sunt, sed qui invitati erant, non fuerunt digni : | |
Matt | VulgClem | 22:10 | Et egressi servi ejus in vias, congregaverunt omnes quos invenerunt, malos et bonos : et impletæ sunt nuptiæ discumbentium. | |
Matt | VulgClem | 22:11 | Intravit autem rex ut videret discumbentes, et vidit ibi hominem non vestitum veste nuptiali. | |
Matt | VulgClem | 22:12 | Et ait illi : Amice, quomodo huc intrasti non habens vestem nuptialem ? At ille obmutuit. | |
Matt | VulgClem | 22:13 | Tunc dicit rex ministris : Ligatis manibus et pedibus ejus, mittite eum in tenebras exteriores : ibi erit fletus et stridor dentium. | |
Matt | VulgClem | 22:16 | Et mittunt ei discipulos suos cum Herodianis, dicentes : Magister, scimus quia verax es, et viam Dei in veritate doces, et non est tibi cura de aliquo : non enim respicis personam hominum : | |
Matt | VulgClem | 22:21 | Dicunt ei : Cæsaris. Tunc ait illis : Reddite ergo quæ sunt Cæsaris, Cæsari : et quæ sunt Dei, Deo. | |
Matt | VulgClem | 22:23 | In illo die accesserunt ad eum sadducæi, qui dicunt non esse resurrectionem : et interrogaverunt eum, | |
Matt | VulgClem | 22:24 | dicentes : Magister, Moyses dixit : Si quis mortuus fuerit non habens filium, ut ducat frater ejus uxorem illius, et suscitet semen fratri suo. | |
Matt | VulgClem | 22:25 | Erant autem apud nos septem fratres : et primus, uxore ducta, defunctus est : et non habens semen, reliquit uxorem suam fratri suo. | |
Matt | VulgClem | 22:29 | Respondens autem Jesus, ait illis : Erratis nescientes Scripturas, neque virtutem Dei. | |
Matt | VulgClem | 22:30 | In resurrectione enim neque nubent, neque nubentur : sed erunt sicut angeli Dei in cælo. | |
Matt | VulgClem | 22:31 | De resurrectione autem mortuorum non legistis quod dictum est a Deo dicente vobis : | |
Matt | VulgClem | 22:32 | Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob ? Non est Deus mortuorum, sed viventium. | |
Matt | VulgClem | 22:34 | Pharisæi autem audientes quod silentium imposuisset sadducæis, convenerunt in unum : | |
Matt | VulgClem | 22:37 | Ait illi Jesus : Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et in tota anima tua, et in tota mente tua. | |
Matt | VulgClem | 22:44 | Dixit Dominus Domino meo : Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum ? | |