Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
MATTHEW
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 22
Matt VulgClem 22:1  Et respondens Jesus, dixit iterum in parabolis eis, dicens :
Matt VulgClem 22:2  Simile factum est regnum cælorum homini regi, qui fecit nuptias filio suo.
Matt VulgClem 22:3  Et misit servos suos vocare invitatos ad nuptias, et nolebant venire.
Matt VulgClem 22:4  Iterum misit alios servos, dicens : Dicite invitatis : Ecce prandium meum paravi, tauri mei et altilia occisa sunt, et omnia parata : venite ad nuptias.
Matt VulgClem 22:5  Illi autem neglexerunt : et abierunt, alius in villam suam, alius vero ad negotiationem suam :
Matt VulgClem 22:6  reliqui vero tenuerunt servos ejus, et contumeliis affectos occiderunt.
Matt VulgClem 22:7  Rex autem cum audisset, iratus est : et missis exercitibus suis, perdidit homicidas illos, et civitatem illorum succendit.
Matt VulgClem 22:8  Tunc ait servis suis : Nuptiæ quidem paratæ sunt, sed qui invitati erant, non fuerunt digni :
Matt VulgClem 22:9  ite ergo ad exitus viarum, et quoscumque inveneritis, vocate ad nuptias.
Matt VulgClem 22:10  Et egressi servi ejus in vias, congregaverunt omnes quos invenerunt, malos et bonos : et impletæ sunt nuptiæ discumbentium.
Matt VulgClem 22:11  Intravit autem rex ut videret discumbentes, et vidit ibi hominem non vestitum veste nuptiali.
Matt VulgClem 22:12  Et ait illi : Amice, quomodo huc intrasti non habens vestem nuptialem ? At ille obmutuit.
Matt VulgClem 22:13  Tunc dicit rex ministris : Ligatis manibus et pedibus ejus, mittite eum in tenebras exteriores : ibi erit fletus et stridor dentium.
Matt VulgClem 22:15  Tunc abeuntes pharisæi, consilium inierunt ut caperent eum in sermone.
Matt VulgClem 22:16  Et mittunt ei discipulos suos cum Herodianis, dicentes : Magister, scimus quia verax es, et viam Dei in veritate doces, et non est tibi cura de aliquo : non enim respicis personam hominum :
Matt VulgClem 22:17  dic ergo nobis quid tibi videtur, licet censum dare Cæsari, an non ?
Matt VulgClem 22:18  Cognita autem Jesus nequitia eorum, ait : Quid me tentatis, hypocritæ ?
Matt VulgClem 22:19  ostendite mihi numisma census. At illi obtulerunt ei denarium.
Matt VulgClem 22:20  Et ait illis Jesus : Cujus est imago hæc, et superscriptio ?
Matt VulgClem 22:21  Dicunt ei : Cæsaris. Tunc ait illis : Reddite ergo quæ sunt Cæsaris, Cæsari : et quæ sunt Dei, Deo.
Matt VulgClem 22:22  Et audientes mirati sunt, et relicto eo abierunt.
Matt VulgClem 22:23  In illo die accesserunt ad eum sadducæi, qui dicunt non esse resurrectionem : et interrogaverunt eum,
Matt VulgClem 22:24  dicentes : Magister, Moyses dixit : Si quis mortuus fuerit non habens filium, ut ducat frater ejus uxorem illius, et suscitet semen fratri suo.
Matt VulgClem 22:25  Erant autem apud nos septem fratres : et primus, uxore ducta, defunctus est : et non habens semen, reliquit uxorem suam fratri suo.
Matt VulgClem 22:26  Similiter secundus, et tertius usque ad septimum.
Matt VulgClem 22:28  In resurrectione ergo cujus erit de septem uxor ? omnes enim habuerunt eam.
Matt VulgClem 22:29  Respondens autem Jesus, ait illis : Erratis nescientes Scripturas, neque virtutem Dei.
Matt VulgClem 22:30  In resurrectione enim neque nubent, neque nubentur : sed erunt sicut angeli Dei in cælo.
Matt VulgClem 22:31  De resurrectione autem mortuorum non legistis quod dictum est a Deo dicente vobis :
Matt VulgClem 22:32  Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob ? Non est Deus mortuorum, sed viventium.
Matt VulgClem 22:33  Et audientes turbæ, mirabantur in doctrina ejus.
Matt VulgClem 22:34  Pharisæi autem audientes quod silentium imposuisset sadducæis, convenerunt in unum :
Matt VulgClem 22:35  et interrogavit eum unus ex eis legis doctor, tentans eum :
Matt VulgClem 22:37  Ait illi Jesus : Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et in tota anima tua, et in tota mente tua.
Matt VulgClem 22:39  Secundum autem simile est huic : Diliges proximum tuum, sicut teipsum.
Matt VulgClem 22:40  In his duobus mandatis universa lex pendet, et prophetæ.
Matt VulgClem 22:41  Congregatis autem pharisæis, interrogavit eos Jesus,
Matt VulgClem 22:42  dicens : Quid vobis videtur de Christo ? cujus filius est ? Dicunt ei : David.
Matt VulgClem 22:43  Ait illis : Quomodo ergo David in spiritu vocat eum Dominum, dicens :
Matt VulgClem 22:44  Dixit Dominus Domino meo : Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum ?
Matt VulgClem 22:45  Si ergo David vocat eum Dominum, quomodo filius ejus est ?
Matt VulgClem 22:46  Et nemo poterat ei respondere verbum : neque ausus fuit quisquam ex illa die eum amplius interrogare.