Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
MATTHEW
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 20
Matt VulgClem 20:1  Simile est regnum cælorum homini patrifamilias, qui exiit primo mane conducere operarios in vineam suam.
Matt VulgClem 20:2  Conventione autem facta cum operariis ex denario diurno, misit eos in vineam suam.
Matt VulgClem 20:3  Et egressus circa horam tertiam, vidit alios stantes in foro otiosos,
Matt VulgClem 20:4  et dixit illis : Ite et vos in vineam meam, et quod justum fuerit dabo vobis.
Matt VulgClem 20:5  Illi autem abierunt. Iterum autem exiit circa sextam et nonam horam : et fecit similiter.
Matt VulgClem 20:6  Circa undecimam vero exiit, et invenit alios stantes, et dicit illis : Quid hic statis tota die otiosi ?
Matt VulgClem 20:7  Dicunt ei : Quia nemo nos conduxit. Dicit illis : Ite et vos in vineam meam.
Matt VulgClem 20:8  Cum sero autem factum esset, dicit dominus vineæ procuratori suo : Voca operarios, et redde illis mercedem incipiens a novissimis usque ad primos.
Matt VulgClem 20:9  Cum venissent ergo qui circa undecimam horam venerant, acceperunt singulos denarios.
Matt VulgClem 20:10  Venientes autem et primi, arbitrati sunt quod plus essent accepturi : acceperunt autem et ipsi singulos denarios.
Matt VulgClem 20:11  Et accipientes murmurabant adversus patremfamilias,
Matt VulgClem 20:12  dicentes : Hi novissimi una hora fecerunt, et pares illos nobis fecisti, qui portavimus pondus diei, et æstus.
Matt VulgClem 20:13  At ille respondens uni eorum, dixit : Amice, non facio tibi injuriam : nonne ex denario convenisti mecum ?
Matt VulgClem 20:14  Tolle quod tuum est, et vade : volo autem et huic novissimo dare sicut et tibi.
Matt VulgClem 20:15  Aut non licet mihi quod volo, facere ? an oculus tuus nequam est, quia ego bonus sum ?
Matt VulgClem 20:16  Sic erunt novissimi primi, et primi novissimi. Multi enim sunt vocati, pauci vero electi.
Matt VulgClem 20:17  Et ascendens Jesus Jerosolymam, assumpsit duodecim discipulos secreto, et ait illis :
Matt VulgClem 20:18  Ecce ascendimus Jerosolymam, et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum, et scribis, et condemnabunt eum morte,
Matt VulgClem 20:19  et tradent eum gentibus ad illudendum, et flagellandum, et crucifigendum, et tertia die resurget.
Matt VulgClem 20:20  Tunc accessit ad eum mater filiorum Zebedæi cum filiis suis, adorans et petens aliquid ab eo.
Matt VulgClem 20:21  Qui dixit ei : Quid vis ? Ait illi : Dic ut sedeant hi duo filii mei, unus ad dexteram tuam, et unus ad sinistram in regno tuo.
Matt VulgClem 20:22  Respondens autem Jesus, dixit : Nescitis quid petatis. Potestis bibere calicem, quem ego bibiturus sum ? Dicunt ei : Possumus.
Matt VulgClem 20:23  Ait illis : Calicem quidem meum bibetis : sedere autem ad dexteram meam vel sinistram non est meum dare vobis, sed quibus paratum est a Patre meo.
Matt VulgClem 20:24  Et audientes decem, indignati sunt de duobus fratribus.
Matt VulgClem 20:25  Jesus autem vocavit eos ad se, et ait : Scitis quia principes gentium dominantur eorum : et qui majores sunt, potestatem exercent in eos.
Matt VulgClem 20:26  Non ita erit inter vos : sed quicumque voluerit inter vos major fieri, sit vester minister :
Matt VulgClem 20:27  et qui voluerit inter vos primus esse, erit vester servus.
Matt VulgClem 20:28  Sicut Filius hominis non venit ministrari, sed ministrare, et dare animam suam redemptionem pro multis.
Matt VulgClem 20:29  Et egredientibus illis ab Jericho, secuta est eum turba multa,
Matt VulgClem 20:30  et ecce duo cæci sedentes secus viam audierunt quia Jesus transiret : et clamaverunt, dicentes : Domine, miserere nostri, fili David.
Matt VulgClem 20:31  Turba autem increpabat eos ut tacerent. At illi magis clamabant, dicentes : Domine, miserere nostri, fili David.
Matt VulgClem 20:32  Et stetit Jesus, et vocavit eos, et ait : Quid vultis ut faciam vobis ?
Matt VulgClem 20:33  Dicunt illi : Domine, ut aperiantur oculi nostri.
Matt VulgClem 20:34  Misertus autem eorum Jesus, tetigit oculos eorum. Et confestim viderunt, et secuti sunt eum.