Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
MATTHEW
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 16
Matt VulgClem 16:1  Et accesserunt ad eum pharisæi et sadducæi tentantes : et rogaverunt eum ut signum de cælo ostenderet eis.
Matt VulgClem 16:2  At ille respondens, ait illis : Facto vespere dicitis : Serenum erit, rubicundum est enim cælum.
Matt VulgClem 16:3  Et mane : Hodie tempestas, rutilat enim triste cælum.
Matt VulgClem 16:4  Faciem ergo cæli dijudicare nostis : signa autem temporum non potestis scire ? Generatio mala et adultera signum quærit : et signum non dabitur ei, nisi signum Jonæ prophetæ. Et relictis illis, abiit.
Matt VulgClem 16:5  Et cum venissent discipuli ejus trans fretum, obliti sunt panes accipere.
Matt VulgClem 16:6  Qui dixit illis : Intuemini, et cavete a fermento pharisæorum et sadducæorum.
Matt VulgClem 16:7  At illi cogitabant intra se dicentes : Quia panes non accepimus.
Matt VulgClem 16:8  Sciens autem Jesus, dixit : Quid cogitatis intra vos modicæ fidei, quia panes non habetis ?
Matt VulgClem 16:9  Nondum intelligitis, neque recordamini quinque panum in quinque millia hominum, et quot cophinos sumpsistis ?
Matt VulgClem 16:10  neque septem panum in quatuor millia hominum, et quot sportas sumpsistis ?
Matt VulgClem 16:11  Quare non intelligitis, quia non de pane dixi vobis : Cavete a fermento pharisæorum et sadducæorum ?
Matt VulgClem 16:12  Tunc intellexerunt quia non dixerit cavendum a fermento panum, sed a doctrina pharisæorum et sadducæorum.
Matt VulgClem 16:13  Venit autem Jesus in partes Cæsareæ Philippi : et interrogabat discipulos suos, dicens : Quem dicunt homines esse Filium hominis ?
Matt VulgClem 16:14  At illi dixerunt : Alii Joannem Baptistam, alii autem Eliam, alii vero Jeremiam, aut unum ex prophetis.
Matt VulgClem 16:15  Dicit illis Jesus : Vos autem, quem me esse dicitis ?
Matt VulgClem 16:16  Respondens Simon Petrus dixit : Tu es Christus, Filius Dei vivi.
Matt VulgClem 16:17  Respondens autem Jesus, dixit ei : Beatus es Simon Bar Jona : quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus, qui in cælis est.
Matt VulgClem 16:18  Et ego dico tibi, quia tu es Petrus, et super hanc petram ædificabo Ecclesiam meam, et portæ inferi non prævalebunt adversus eam.
Matt VulgClem 16:19  Et tibi dabo claves regni cælorum. Et quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et in cælis : et quodcumque solveris super terram, erit solutum et in cælis.
Matt VulgClem 16:20  Tunc præcepit discipulis suis ut nemini dicerent quia ipse esset Jesus Christus.
Matt VulgClem 16:21  Exinde cœpit Jesus ostendere discipulis suis, quia oporteret eum ire Jerosolymam, et multa pati a senioribus, et scribis, et principibus sacerdotum, et occidi, et tertia die resurgere.
Matt VulgClem 16:22  Et assumens eum Petrus, cœpit increpare illum dicens : Absit a te, Domine : non erit tibi hoc.
Matt VulgClem 16:23  Qui conversus, dixit Petro : Vade post me Satana, scandalum es mihi : quia non sapis ea quæ Dei sunt, sed ea quæ hominum.
Matt VulgClem 16:24  Tunc Jesus dixit discipulis suis : Si quis vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me.
Matt VulgClem 16:25  Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam : qui autem perdiderit animam suam propter me, inveniet eam.
Matt VulgClem 16:26  Quid enim prodest homini, si mundum universum lucretur, animæ vero suæ detrimentum patiatur ? aut quam dabit homo commutationem pro anima sua ?
Matt VulgClem 16:27  Filius enim hominis venturus est in gloria Patris sui cum angelis suis : et tunc reddet unicuique secundum opera ejus.
Matt VulgClem 16:28  Amen dico vobis, sunt quidam de hic stantibus, qui non gustabunt mortem, donec videant Filium hominis venientem in regno suo.