Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
MATTHEW
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 4
Matt VulgClem 4:1  Tunc Jesus ductus est in desertum a Spiritu, ut tentaretur a diabolo.
Matt VulgClem 4:2  Et cum jejunasset quadraginta diebus, et quadraginta noctibus, postea esuriit.
Matt VulgClem 4:3  Et accedens tentator dixit ei : Si Filius Dei es, dic ut lapides isti panes fiant.
Matt VulgClem 4:4  Qui respondens dixit : Scriptum est : Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo, quod procedit de ore Dei.
Matt VulgClem 4:5  Tunc assumpsit eum diabolus in sanctam civitatem, et statuit eum super pinnaculum templi,
Matt VulgClem 4:6  et dixit ei : Si Filius Dei es, mitte te deorsum. Scriptum est enim : Quia angelis suis mandavit de te, et in manibus tollent te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum.
Matt VulgClem 4:7  Ait illi Jesus : Rursum scriptum est : Non tentabis Dominum Deum tuum.
Matt VulgClem 4:8  Iterum assumpsit eum diabolus in montem excelsum valde : et ostendit ei omnia regna mundi, et gloriam eorum,
Matt VulgClem 4:9  et dixit ei : Hæc omnia tibi dabo, si cadens adoraveris me.
Matt VulgClem 4:10  Tunc dicit ei Jesus : Vade Satana : Scriptum est enim : Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies.
Matt VulgClem 4:11  Tunc reliquit eum diabolus : et ecce angeli accesserunt, et ministrabant ei.
Matt VulgClem 4:12  Cum autem audisset Jesus quod Joannes traditus esset, secessit in Galilæam :
Matt VulgClem 4:13  et, relicta civitate Nazareth, venit, et habitavit in Capharnaum maritima, in finibus Zabulon et Nephthalim :
Matt VulgClem 4:14  ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam :
Matt VulgClem 4:15  Terra Zabulon, et terra Nephthalim, via maris trans Jordanem, Galilæa gentium :
Matt VulgClem 4:16  populus, qui sedebat in tenebris, vidit lucem magnam : et sedentibus in regione umbræ mortis, lux orta est eis.
Matt VulgClem 4:17  Exinde cœpit Jesus prædicare, et dicere : Pœnitentiam agite : appropinquavit enim regnum cælorum.
Matt VulgClem 4:18  Ambulans autem Jesus juxta mare Galilææ, vidit duos fratres, Simonem, qui vocatur Petrus, et Andream fratrem ejus, mittentes rete in mare (erant enim piscatores),
Matt VulgClem 4:19  et ait illis : Venite post me, et faciam vos fieri piscatores hominum.
Matt VulgClem 4:20  At illi continuo relictis retibus secuti sunt eum.
Matt VulgClem 4:21  Et procedens inde, vidit alios duos fratres, Jacobum Zebedæi, et Joannem fratrem ejus, in navi cum Zebedæo patre eorum, reficientes retia sua : et vocavit eos.
Matt VulgClem 4:22  Illi autem statim relictis retibus et patre, secuti sunt eum.
Matt VulgClem 4:23  Et circuibat Jesus totam Galilæam, docens in synagogis eorum, et prædicans Evangelium regni : et sanans omnem languorem, et omnem infirmitatem in populo.
Matt VulgClem 4:24  Et abiit opinio ejus in totam Syriam, et obtulerunt ei omnes male habentes, variis languoribus, et tormentis comprehensos, et qui dæmonia habebant, et lunaticos, et paralyticos, et curavit eos :
Matt VulgClem 4:25  et secutæ sunt eum turbæ multæ de Galilæa, et Decapoli, et de Jerosolymis, et de Judæa, et de trans Jordanem.