Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
MATTHEW
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 6
Matt VulgClem 6:1  Attendite ne justitiam vestram faciatis coram hominibus, ut videamini ab eis : alioquin mercedem non habebitis apud Patrem vestrum qui in cælis est.
Matt VulgClem 6:2  Cum ergo facis eleemosynam, noli tuba canere ante te, sicut hypocritæ faciunt in synagogis, et in vicis, ut honorificentur ab hominibus. Amen dico vobis, receperunt mercedem suam.
Matt VulgClem 6:3  Te autem faciente eleemosynam, nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua :
Matt VulgClem 6:4  ut sit eleemosyna tua in abscondito, et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi.
Matt VulgClem 6:5  Et cum oratis, non eritis sicut hypocritæ qui amant in synagogis et in angulis platearum stantes orare, ut videantur ab hominibus : amen dico vobis, receperunt mercedem suam.
Matt VulgClem 6:6  Tu autem cum oraveris, intra in cubiculum tuum, et clauso ostio, ora Patrem tuum in abscondito : et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi.
Matt VulgClem 6:7  Orantes autem, nolite multum loqui, sicut ethnici, putant enim quod in multiloquio suo exaudiantur.
Matt VulgClem 6:8  Nolite ergo assimilari eis : scit enim Pater vester, quid opus sit vobis, antequam petatis eum.
Matt VulgClem 6:9  Sic ergo vos orabitis : Pater noster, qui es in cælis, sanctificetur nomen tuum.
Matt VulgClem 6:10  Adveniat regnum tuum ; fiat voluntas tua, sicut in cælo et in terra.
Matt VulgClem 6:12  et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.
Matt VulgClem 6:13  Et ne nos inducas in tentationem, sed libera nos a malo. Amen.
Matt VulgClem 6:14  Si enim dimiseritis hominibus peccata eorum : dimittet et vobis Pater vester cælestis delicta vestra.
Matt VulgClem 6:15  Si autem non dimiseritis hominibus : nec Pater vester dimittet vobis peccata vestra.
Matt VulgClem 6:16  Cum autem jejunatis, nolite fieri sicut hypocritæ, tristes. Exterminant enim facies suas, ut appareant hominibus jejunantes. Amen dico vobis, quia receperunt mercedem suam.
Matt VulgClem 6:17  Tu autem, cum jejunas, unge caput tuum, et faciem tuam lava,
Matt VulgClem 6:18  ne videaris hominibus jejunans, sed Patri tuo, qui est in abscondito : et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi.
Matt VulgClem 6:19  Nolite thesaurizare vobis thesauros in terra : ubi ærugo, et tinea demolitur : et ubi fures effodiunt, et furantur.
Matt VulgClem 6:20  Thesaurizate autem vobis thesauros in cælo, ubi neque ærugo, neque tinea demolitur, et ubi fures non effodiunt, nec furantur.
Matt VulgClem 6:21  Ubi enim est thesaurus tuus, ibi est et cor tuum.
Matt VulgClem 6:22  Lucerna corporis tui est oculus tuus. Si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus tuum lucidum erit.
Matt VulgClem 6:23  Si autem oculus tuus fuerit nequam, totum corpus tuum tenebrosum erit. Si ergo lumen, quod in te est, tenebræ sunt : ipsæ tenebræ quantæ erunt ?
Matt VulgClem 6:24  Nemo potest duobus dominis servire : aut enim unum odio habebit, et alterum diliget : aut unum sustinebit, et alterum contemnet. Non potestis Deo servire et mammonæ.
Matt VulgClem 6:25  Ideo dico vobis, ne solliciti sitis animæ vestræ quid manducetis, neque corpori vestro quid induamini. Nonne anima plus est quam esca, et corpus plus quam vestimentum ?
Matt VulgClem 6:26  Respicite volatilia cæli, quoniam non serunt, neque metunt, neque congregant in horrea : et Pater vester cælestis pascit illa. Nonne vos magis pluris estis illis ?
Matt VulgClem 6:27  Quis autem vestrum cogitans potest adjicere ad staturam suam cubitum unum ?
Matt VulgClem 6:28  Et de vestimento quid solliciti estis ? Considerate lilia agri quomodo crescunt : non laborant, neque nent.
Matt VulgClem 6:29  Dico autem vobis, quoniam nec Salomon in omni gloria sua coopertus est sicut unum ex istis.
Matt VulgClem 6:30  Si autem fœnum agri, quod hodie est, et cras in clibanum mittitur, Deus sic vestit, quanto magis vos modicæ fidei ?
Matt VulgClem 6:31  Nolite ergo solliciti esse, dicentes : Quid manducabimus, aut quid bibemus, aut quo operiemur ?
Matt VulgClem 6:32  hæc enim omnia gentes inquirunt. Scit enim Pater vester, quia his omnibus indigetis.
Matt VulgClem 6:33  Quærite ergo primum regnum Dei, et justitiam ejus : et hæc omnia adjicientur vobis.
Matt VulgClem 6:34  Nolite ergo solliciti esse in crastinum. Crastinus enim dies sollicitus erit sibi ipsi : sufficit diei malitia sua.