Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
NUMBERS
Prev Up Next
Chapter 13
Numb VulgSist 13:1  Profectusque est populus de Haseroth fixis tentoriis in deserto Pharan.
Numb VulgSist 13:3  Mitte viros, qui considerent Terram Chanaan, quam daturus sum filiis Israel, singulos de singulis tribubus, ex principibus.
Numb VulgSist 13:4  Fecit Moyses quod Dominus imperaverat, de deserto Pharan mittens principes viros, quorum ista sunt nomina.
Numb VulgSist 13:12  De tribu Ioseph, sceptri Manasse, Gaddi filium Susi.
Numb VulgSist 13:17  haec sunt nomina virorum, quos misit Moyses ad considerandam Terram: vocavitque Osee filium Nun, Iosue.
Numb VulgSist 13:18  misit ergo eos Moyses ad considerandam Terram Chanaan, et dixit ad eos: Ascendite per meridianam plagam. Cumque veneritis ad montes,
Numb VulgSist 13:19  considerate Terram, qualis sit: et populum qui habitator est eius, utrum fortis sit an infirmus: si pauci numero an plures:
Numb VulgSist 13:20  ipsa terra, bona an mala: urbes quales, muratae an absque muris:
Numb VulgSist 13:21  humus, pinguis an sterilis, nemorosa an absque arboribus. Confortamini, et afferte nobis de fructibus Terrae. Erat autem tempus quando iam praecoquae uvae vesci possunt.
Numb VulgSist 13:22  Cumque ascendissent, exploraverunt Terram a deserto Sin, usque Rohob intrantibus Emath.
Numb VulgSist 13:23  Ascenderuntque ad meridiem, et venerunt in Hebron, ubi erant Achiman et Sisai et Tholmai filii Enac. nam Hebron septem annis ante Tanim urbem Aegypti condita est.
Numb VulgSist 13:24  Pergentesque usque ad Torrentem botri, absciderunt palmitem cum uva sua, quem portaverunt in vecte duo viri. De malis quoque granatis et de ficis loci illius tulerunt:
Numb VulgSist 13:25  qui appellatus est Nehelescol, id est Torrens botri, eo quod botrum portassent inde filii Israel.
Numb VulgSist 13:26  Reversique exploratores Terrae post quadraginta dies, omni regione circuita,
Numb VulgSist 13:27  venerunt ad Moysen et Aaron et ad omnem coetum filiorum Israel in desertum Pharan, quod est in Cades. Locutique eis et omni multitudini ostenderunt fructus Terrae:
Numb VulgSist 13:28  et narraverunt, dicentes: Venimus in Terram, ad quam misisti nos, quae revera fluit lacte et melle, ut ex his fructibus cognosci potest:
Numb VulgSist 13:29  sed cultores fortissimos habet, et urbes grandes atque muratas. Stirpem Enac vidimus ibi.
Numb VulgSist 13:30  Amalec habitat in meridie, Hethaeus et Iebusaeus et Amorrhaeus in montanis: Chananaeus vero moratur iuxta mare et circa fluenta Iordanis.
Numb VulgSist 13:31  Inter haec Caleb compescens murmur populi, qui oriebatur contra Moysen, ait: Ascendamus, et possideamus Terram, quoniam poterimus obtinere eam.
Numb VulgSist 13:32  Alii vero, qui fuerant cum eo, dicebant: Nequaquam ad hunc populum valemus ascendere, quia fortior nobis est.
Numb VulgSist 13:33  Detraxeruntque Terrae, quam inspexerant, apud filios Israel, dicentes: Terra, quam lustravimus, devorat habitatores suos: populus, quem aspeximus, procerae staturae est.
Numb VulgSist 13:34  Ibi vidimus monstra quaedam filiorum Enac de genere giganteo: quibus comparati, quasi locustae videbamur.