PROVERBS
Chapter 27
Prov | Vulgate | 27:4 | ira non habet misericordiam nec erumpens furor et impetum concitati ferre quis poterit | |
Prov | Vulgate | 27:9 | unguento et variis odoribus delectatur cor et bonis amici consiliis anima dulcoratur | |
Prov | Vulgate | 27:10 | amicum tuum et amicum patris tui ne dimiseris et domum fratris tui ne ingrediaris in die adflictionis tuae melior est vicinus iuxta quam frater procul | |
Prov | Vulgate | 27:11 | stude sapientiae fili mi et laetifica cor meum ut possim exprobranti respondere sermonem | |
Prov | Vulgate | 27:14 | qui benedicit proximo suo voce grandi de nocte consurgens maledicenti similis erit | |
Prov | Vulgate | 27:18 | qui servat ficum comedet fructus eius et qui custos est domini sui glorificabitur | |
Prov | Vulgate | 27:19 | quomodo in aquis resplendent vultus prospicientium sic corda hominum manifesta sunt prudentibus | |
Prov | Vulgate | 27:21 | quomodo probatur in conflatorio argentum et in fornace aurum sic probatur homo ore laudantis | |
Prov | Vulgate | 27:22 | si contuderis stultum in pila quasi tisanas feriente desuper pilo non auferetur ab eo stultitia eius | |
Prov | Vulgate | 27:24 | non enim habebis iugiter potestatem sed corona tribuetur in generatione generationum | |
Prov | Vulgate | 27:25 | aperta sunt prata et apparuerunt herbae virentes et collecta sunt faena de montibus | |