Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
PROVERBS
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 9
Prov VulgClem 9:1  Sapientia ædificavit sibi domum : excidit columnas septem.
Prov VulgClem 9:2  Immolavit victimas suas, miscuit vinum, et proposuit mensam suam.
Prov VulgClem 9:3  Misit ancillas suas ut vocarent ad arcem et ad mœnia civitatis.
Prov VulgClem 9:4  Si quis est parvulus, veniat ad me. Et insipientibus locuta est :
Prov VulgClem 9:5  Venite, comedite panem meum, et bibite vinum quod miscui vobis.
Prov VulgClem 9:6  Relinquite infantiam, et vivite, et ambulate per vias prudentiæ.
Prov VulgClem 9:7  Qui erudit derisorem, ipse injuriam sibi facit, et qui arguit impium, sibi maculam generat.
Prov VulgClem 9:8  Noli arguere derisorem, ne oderit te : argue sapientem, et diliget te.
Prov VulgClem 9:9  Da sapienti occasionem, et addetur ei sapientia ; doce justum, et festinabit accipere.
Prov VulgClem 9:10  Principium sapientiæ timor Domini, et scientia sanctorum prudentia.
Prov VulgClem 9:11  Per me enim multiplicabuntur dies tui, et addentur tibi anni vitæ.
Prov VulgClem 9:12  Si sapiens fueris, tibimetipsi eris ; si autem illusor, solus portabis malum.
Prov VulgClem 9:13  Mulier stulta et clamosa, plenaque illecebris, et nihil omnino sciens,
Prov VulgClem 9:14  sedit in foribus domus suæ, super sellam in excelso urbis loco,
Prov VulgClem 9:15  ut vocaret transeuntes per viam, et pergentes itinere suo :
Prov VulgClem 9:16  Qui est parvulus declinet ad me. Et vecordi locuta est :
Prov VulgClem 9:17  Aquæ furtivæ dulciores sunt, et panis absconditus suavior.
Prov VulgClem 9:18  Et ignoravit quod ibi sint gigantes, et in profundis inferni convivæ ejus.