PROVERBS
Chapter 19
Prov | VulgClem | 19:1 | Melior est pauper qui ambulat in simplicitate sua quam dives torquens labia sua, et insipiens. | |
Prov | VulgClem | 19:7 | Fratres hominis pauperis oderunt eum ; insuper et amici procul recesserunt ab eo. Qui tantum verba sectatur nihil habebit ; | |
Prov | VulgClem | 19:8 | qui autem possessor est mentis diligit animam suam, et custos prudentiæ inveniet bona. | |
Prov | VulgClem | 19:12 | Sicut fremitus leonis, ita et regis ira, et sicut ros super herbam, ita et hilaritas ejus. | |
Prov | VulgClem | 19:16 | Qui custodit mandatum custodit animam suam ; qui autem negligit viam suam mortificabitur. | |
Prov | VulgClem | 19:18 | Erudi filium tuum ; ne desperes : ad interfectionem autem ejus ne ponas animam tuam. | |
Prov | VulgClem | 19:23 | Timor Domini ad vitam, et in plenitudine commorabitur absque visitatione pessima. | |
Prov | VulgClem | 19:25 | Pestilente flagellato stultus sapientior erit ; si autem corripueris sapientem, intelliget disciplinam. | |