Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
PROVERBS
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 21
Prov VulgClem 21:1  Sicut divisiones aquarum, ita cor regis in manu Domini : quocumque voluerit, inclinabit illud.
Prov VulgClem 21:2  Omnis via viri recta sibi videtur : appendit autem corda Dominus.
Prov VulgClem 21:3  Facere misericordiam et judicium magis placet Domino quam victimæ.
Prov VulgClem 21:4  Exaltatio oculorum est dilatatio cordis ; lucerna impiorum peccatum.
Prov VulgClem 21:5  Cogitationes robusti semper in abundantia ; omnis autem piger semper in egestate est.
Prov VulgClem 21:6  Qui congregat thesauros lingua mendacii vanus et excors est, et impingetur ad laqueos mortis.
Prov VulgClem 21:7  Rapinæ impiorum detrahent eos, quia noluerunt facere judicium.
Prov VulgClem 21:8  Perversa via viri aliena est ; qui autem mundus est, rectum opus ejus.
Prov VulgClem 21:9  Melius est sedere in angulo domatis, quam cum muliere litigiosa, et in domo communi.
Prov VulgClem 21:10  Anima impii desiderat malum : non miserebitur proximo suo.
Prov VulgClem 21:11  Mulctato pestilente, sapientior erit parvulus, et si sectetur sapientem, sumet scientiam.
Prov VulgClem 21:12  Excogitat justus de domo impii, ut detrahat impios a malo.
Prov VulgClem 21:13  Qui obturat aurem suam ad clamorem pauperis, et ipse clamabit, et non exaudietur.
Prov VulgClem 21:14  Munus absconditum extinguit iras, et donum in sinu indignationem maximam.
Prov VulgClem 21:15  Gaudium justo est facere judicium, et pavor operantibus iniquitatem.
Prov VulgClem 21:16  Vir qui erraverit a via doctrinæ in cœtu gigantum commorabitur.
Prov VulgClem 21:17  Qui diligit epulas in egestate erit ; qui amat vinum et pinguia non ditabitur.
Prov VulgClem 21:19  Melius est habitare in terra deserta quam cum muliere rixosa et iracunda.
Prov VulgClem 21:20  Thesaurus desiderabilis, et oleum in habitaculo justi : et imprudens homo dissipabit illud.
Prov VulgClem 21:21  Qui sequitur justitiam et misericordiam inveniet vitam, justitiam, et gloriam.
Prov VulgClem 21:22  Civitatem fortium ascendit sapiens, et destruxit robur fiduciæ ejus.
Prov VulgClem 21:23  Qui custodit os suum et linguam suam custodit ab angustiis animam suam.
Prov VulgClem 21:24  Superbus et arrogans vocatur indoctus, qui in ira operatur superbiam.
Prov VulgClem 21:25  Desideria occidunt pigrum : noluerunt enim quidquam manus ejus operari.
Prov VulgClem 21:26  Tota die concupiscit et desiderat ; qui autem justus est, tribuet, et non cessabit.
Prov VulgClem 21:27  Hostiæ impiorum abominabiles, quia offeruntur ex scelere.
Prov VulgClem 21:28  Testis mendax peribit ; vir obediens loquetur victoriam.
Prov VulgClem 21:29  Vir impius procaciter obfirmat vultum suum ; qui autem rectus est corrigit viam suam.
Prov VulgClem 21:30  Non est sapientia, non est prudentia, non est consilium contra Dominum.
Prov VulgClem 21:31  Equus paratur ad diem belli ; Dominus autem salutem tribuit.