PROVERBS
Chapter 13
Prov | VulgClem | 13:3 | Qui custodit os suum custodit animam suam ; qui autem inconsideratus est ad loquendum, sentiet mala. | |
Prov | VulgClem | 13:7 | Est quasi dives, cum nihil habeat, et est quasi pauper, cum in multis divitiis sit. | |
Prov | VulgClem | 13:8 | Redemptio animæ viri divitiæ suæ ; qui autem pauper est, increpationem non sustinet. | |
Prov | VulgClem | 13:10 | Inter superbos semper jurgia sunt ; qui autem agunt omnia cum consilio, reguntur sapientia. | |
Prov | VulgClem | 13:11 | Substantia festinata minuetur ; quæ autem paulatim colligitur manu, multiplicabitur. | |
Prov | VulgClem | 13:13 | Qui detrahit alicui rei, ipse se in futurum obligat ; qui autem timet præceptum, in pace versabitur. Animæ dolosæ errant in peccatis : justi autem misericordes sunt, et miserantur. | |
Prov | VulgClem | 13:18 | Egestas et ignominia ei qui deserit disciplinam ; qui autem acquiescit arguenti glorificabitur. | |
Prov | VulgClem | 13:19 | Desiderium si compleatur delectat animam ; detestantur stulti eos qui fugiunt mala. | |
Prov | VulgClem | 13:20 | Qui cum sapientibus graditur sapiens erit ; amicus stultorum similis efficietur. | |
Prov | VulgClem | 13:22 | Bonus reliquit hæredes filios et nepotes, et custoditur justo substantia peccatoris. | |