Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
PROVERBS
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 23
Prov VulgClem 23:1  Quando sederis ut comedas cum principe, diligenter attende quæ apposita sunt ante faciem tuam.
Prov VulgClem 23:2  Et statue cultrum in gutture tuo : si tamen habes in potestate animam tuam.
Prov VulgClem 23:3  Ne desideres de cibis ejus, in quo est panis mendacii.
Prov VulgClem 23:4  Noli laborare ut diteris, sed prudentiæ tuæ pone modum.
Prov VulgClem 23:5  Ne erigas oculos tuos ad opes quas non potes habere, quia facient sibi pennas quasi aquilæ, et volabunt in cælum.
Prov VulgClem 23:6  Ne comedas cum homine invido, et ne desideres cibos ejus :
Prov VulgClem 23:7  quoniam in similitudinem arioli et conjectoris æstimat quod ignorat. Comede et bibe, dicet tibi ; et mens ejus non est tecum.
Prov VulgClem 23:8  Cibos quos comederas evomes, et perdes pulchros sermones tuos.
Prov VulgClem 23:9  In auribus insipientium ne loquaris, qui despicient doctrinam eloquii tui.
Prov VulgClem 23:10  Ne attingas parvulorum terminos, et agrum pupillorum ne introëas :
Prov VulgClem 23:11  propinquus enim illorum fortis est, et ipse judicabit contra te causam illorum.
Prov VulgClem 23:12  Ingrediatur ad doctrinam cor tuum, et aures tuæ ad verba scientiæ.
Prov VulgClem 23:13  Noli subtrahere a puero disciplinam : si enim percusseris eum virga, non morietur.
Prov VulgClem 23:14  Tu virga percuties eum, et animam ejus de inferno liberabis.
Prov VulgClem 23:15  Fili mi, si sapiens fuerit animus tuus, gaudebit tecum cor meum :
Prov VulgClem 23:16  et exsultabunt renes mei, cum locuta fuerint rectum labia tua.
Prov VulgClem 23:17  Non æmuletur cor tuum peccatores, sed in timore Domini esto tota die :
Prov VulgClem 23:18  quia habebis spem in novissimo, et præstolatio tua non auferetur.
Prov VulgClem 23:19  Audi, fili mi, et esto sapiens, et dirige in via animum tuum.
Prov VulgClem 23:20  Noli esse in conviviis potatorum, nec in comessationibus eorum qui carnes ad vescendum conferunt :
Prov VulgClem 23:21  quia vacantes potibus et dantes symbola consumentur, et vestietur pannis dormitatio.
Prov VulgClem 23:22  Audi patrem tuum, qui genuit te, et ne contemnas cum senuerit mater tua.
Prov VulgClem 23:23  Veritatem eme, et noli vendere sapientiam, et doctrinam, et intelligentiam.
Prov VulgClem 23:24  Exsultat gaudio pater justi ; qui sapientem genuit, lætabitur in eo.
Prov VulgClem 23:25  Gaudeat pater tuus et mater tua, et exsultet quæ genuit te.
Prov VulgClem 23:26  Præbe, fili mi, cor tuum mihi, et oculi tui vias meas custodiant.
Prov VulgClem 23:27  Fovea enim profunda est meretrix, et puteus angustus aliena.
Prov VulgClem 23:28  Insidiatur in via quasi latro, et quos incautos viderit, interficiet.
Prov VulgClem 23:29  Cui væ ? cujus patri væ ? cui rixæ ? cui foveæ ? cui sine causa vulnera ? cui suffusio oculorum ?
Prov VulgClem 23:30  nonne his qui commorantur in vino, et student calicibus epotandis ?
Prov VulgClem 23:31  Ne intuearis vinum quando flavescit, cum splenduerit in vitro color ejus : ingreditur blande,
Prov VulgClem 23:32  sed in novissimo mordebit ut coluber, et sicut regulus venena diffundet.
Prov VulgClem 23:33  Oculi tui videbunt extraneas, et cor tuum loquetur perversa.
Prov VulgClem 23:34  Et eris sicut dormiens in medio mari, et quasi sopitus gubernator, amisso clavo.
Prov VulgClem 23:35  Et dices : Verberaverunt me, sed non dolui ; traxerunt me, et ego non sensi. Quando evigilabo, et rursus vina reperiam ?