PROVERBS
Chapter 30
Prov | VulgClem | 30:1 | Verba Congregantis, filii Vomentis. Visio quam locutus est vir cum quo est Deus, et qui Deo secum morante confortatus, ait : | |
Prov | VulgClem | 30:4 | Quis ascendit in cælum, atque descendit ? quis continuit spiritum in manibus suis ? quis colligavit aquas quasi in vestimento ? quis suscitavit omnes terminos terræ ? quod nomen est ejus, et quod nomen filii ejus, si nosti ? | |
Prov | VulgClem | 30:8 | vanitatem et verba mendacia longe fac a me ; mendicitatem et divitias ne dederis mihi : tribue tantum victui meo necessaria, | |
Prov | VulgClem | 30:9 | ne forte satiatus illiciar ad negandum, et dicam : Quis est Dominus ? aut egestate compulsus, furer, et perjurem nomen Dei mei. | |
Prov | VulgClem | 30:14 | generatio quæ pro dentibus gladios habet, et commandit molaribus suis, ut comedat inopes de terra, et pauperes ex hominibus. | |
Prov | VulgClem | 30:15 | Sanguisugæ duæ sunt filiæ, dicentes : Affer, affer. Tria sunt insaturabilia, et quartum quod numquam dicit : Sufficit. | |
Prov | VulgClem | 30:16 | Infernus, et os vulvæ, et terra quæ non satiatur aqua : ignis vero numquam dicit : Sufficit. | |
Prov | VulgClem | 30:17 | Oculum qui subsannat patrem, et qui despicit partum matris suæ, effodiant eum corvi de torrentibus, et comedant eum filii aquilæ ! | |
Prov | VulgClem | 30:19 | viam aquilæ in cælo, viam colubri super petram, viam navis in medio mari, et viam viri in adolescentia. | |
Prov | VulgClem | 30:20 | Talis est et via mulieris adulteræ, quæ comedit, et tergens os suum dicit : Non sum operata malum. | |
Prov | VulgClem | 30:23 | per odiosam mulierem, cum in matrimonio fuerit assumpta ; et per ancillam, cum fuerit hæres dominæ suæ. | |
Prov | VulgClem | 30:32 | Est qui stultus apparuit postquam elevatus est in sublime ; si enim intellexisset, ori suo imposuisset manum. | |