PROVERBS
Chapter 4
Prov | VulgClem | 4:4 | Et docebat me, atque dicebat : Suscipiat verba mea cor tuum ; custodi præcepta mea, et vives. | |
Prov | VulgClem | 4:5 | Posside sapientiam, posside prudentiam : ne obliviscaris, neque declines a verbis oris mei. | |
Prov | VulgClem | 4:7 | Principium sapientiæ : posside sapientiam, et in omni possessione tua acquire prudentiam. | |
Prov | VulgClem | 4:12 | quas cum ingressus fueris, non arctabuntur gressus tui, et currens non habebis offendiculum. | |
Prov | VulgClem | 4:16 | Non enim dormiunt nisi malefecerint, et rapitur somnus ab eis nisi supplantaverint. | |
Prov | VulgClem | 4:18 | Justorum autem semita quasi lux splendens procedit, et crescit usque ad perfectam diem. | |